PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

70.1.7 Sed tamen post tot non desistit eis benefaciens et per uerba et per res, et ministro quodam alapam dante, ait: Si quidem male locutus sum, testimonium perhibe de malo. Si uero bene, quid me cedis?
CLOSE
Griffolini

70.1.7 Neque adhuc cessat a beneficiis aut uerbo aut opere. et cum a seruo cederetur inquit. Si male locutus sum. testimonium perhibe de malo. si autem bene. quid me cedis?
CLOSE
Griffolini-Montanus

70.1.7 neque adhuc cessat a beneficiis aut verbo, aut opere: et cum a seruo caederetur, inquit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis?
CLOSE
Montfaucon

70.1.7 Verumtamen post haec tanta, non cessat eos et verbis et operibus juvare: et cum a servo quodam caederetur, ait: Si male loquutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?