PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

70.1.31 Quid igitur additum est hoc, id est: A Deo exiuit et ad Deum audit? Hoc digna faciebat eius qui illinc uenit et illuc abit uniuersum conculcans tumorem. Et exurgens a cena et ponens uestimenta.
CLOSE
Griffolini

70.1.31 Sed quid additur. A deo uenit et ad deum1530: eum uadit? Hoc est digna eo facit: qui inde profectus est: et eo reuertitur. et sic omnem pessundat superbiam. Et cum surrexisset a cena: positis uestibus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

70.1.31 Sed quid additur, A deo venit, et ad eum vadit? hoc est, digna eo facit, qui inde profectus est, et eo reuertitur: et sic omnem pessundat superbiam. Et cum surrexisset1603: resurrexisset a coena, positis vestibus.
CLOSE
Montfaucon

70.1.31 Nec temere jacet illud, a Deo exivit, et ad Deum vadit; sed ut discamus ipsum digna fecisse ejus qui illinc exiisset et illuc ivisset, omnemque fastum conculcavisse. Et cum surrexisset a coena, positis vestibus.