PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

70.1.30 Humanius autem hic dixit, multam circa eos procurationem monstrans, et ineffabilem circa eos monstrans amorem quoniam ut proprios procurabat de reliquo, docens eos matrem bonorum humilitatem quam et principium et finem dixit esse uirtutis animi.
CLOSE
Griffolini

70.1.30 hoc autem hoc in loco humanius locutus est. multam eorum curam et incredibilem dilectionem pre se ferens: tanquam familiares eos erudiens bonorum matrem humilitatem: quam et principium et finem inquit esse uirtutis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

70.1.30 hoc autem, hoc in loco humanius locutus est, multam eorum curam, et incredibilem dilectionem prae se ferens, tanquam familiares eos curans, bonorum matrem humilitatem, docens, quam et principium, et finem, inquit, esse virtutis.
CLOSE
Montfaucon

70.1.30 Hic autem humaniori more loquitur, ineffabilem erga illos exhibens caritatem, quorum curam ut suorum gerebat, docens illos humilitatem matrem bonorum, quam et initium et finem virtutis esse dicit.