PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

70.1.18 Vides quoniam et ueteris et noui testamenti ipse est Deus? Quid autem est: In finem amauit eos? Mansit amans continue et argumentum multi amoris hoc ait.
CLOSE
Griffolini

70.1.18 Vides et ueteris et noui testamenti eum deum esse? Quid sibi uult ea particula in finem dilexit eos? hoc est semper dilexit cuius signum hoc dicit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

70.1.18 Vides et veteris, et noui testamenti eum deum esse? Quid sibi vult ea particula, In finem dilexit eos? hoc est, semper dilexit, et magnae dilectionis hoc signum ponit.
CLOSE
Montfaucon

70.1.18 Viden’ eum esse Deum et veteris et novae legis? Quid significat illud, In finem dilexit eos? Id est, amare perseveravit, ac ferventis amoris signum hoc esse dicit.