PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

71.1.11 Rursus: Vnus est enim uestrum praceptor Christus? Si igitur ego, ait, magister et dominus existens laui uestros pedes, et uos debetis adinuicem lauare. Hoc enim exemplum dedi uobis ut quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis.
CLOSE
Griffolini

71.1.11 Et unus est uester preceptor, Christus. Si ergo ego laui pedes uestros, dominus et magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

71.1.11 et, vnus est vester praeceptor Christus. Si ergo ego laui pedes vestros dominus et magister, et vos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi vobis, vt quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
CLOSE
Montfaucon

71.1.11 Et, unus est praeceptor vester, Christus? Si ergo, inquit, ego Dominus et Magister lavi pedes vestros, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.