Homilia LXXI (lxx)

71.1.1 Postquam ergo lauit pedes eorum, accoepit uestimenta sua, et cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid fecerim uobis?B: uobis

71.1.2 Grauissimum est, dilectissimi, grauissimum, inquam, in profundum uitiorum decidere. Fere enim anima incorrigibilis redditur. Ideo omnia facienda sunt, ne a principio1470/1486/1530: precipicio capiamur.

71.1.3 Facilius enim est non cadere, quam post casum resurgere. Contemplare igitur postquam delapsus est Iudas, quantum habuit auxilium, et nunquam resurrexit.

71.1.4 Dixit ad eum Iesus: Vnus uestrum diabolus est. Dixit: Non omnes credunt. Dixit: Non de omnibus dico, et scio quos elegi, et nihil horum sensit.

71.1.5 Postquam ergo lauit pedes eorum, accoepit uestimenta sua, et cum recubuisset, dixit eis: Scitis quid fecerim uobis?B: uobis. Non amplius Petrum, sed omnes alloquitur.

71.1.6 Vos uocatis me magister et domine, et benedicitis. Sum enim1470/1486/1530: etenim. Vos uocatis me. Eorum iudicium proponit. Inde ne ad eorum gratiam locutum putares, addidit: Sum enim1470/1486/1530: etenim.

71.1.7 Cum eorum sermonem proponat, etiam uerum ostendit. Nam quod illi dicebant, ipsius confirmatione non suspectum redditur. Sum enim1530: etenim, inquit.

71.1.8 Vides quomodo discipulos alloquendo de se apertius loquitur? Quemadmodum ergo dicit: Nolite uocare magistrum super terram. Vnus enim preceptor uester est.

71.1.9 Ita inquit: Nolite uocare patrem super terramF: terra. Vnum autem non de patre solum, sed et1486/1530: om. de se ipso dicit. Aliter enim quomodo dixisset, ut filii lucis sitis?1470/1486: sitis.

71.1.11 Et unus est uester preceptor, Christus. Si ergo ego laui pedes uestros, dominus et magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis.

71.1.12 Atqui non est idem. Ipse enim erat dominus et magister nos1470/1486/1530: uos inuicem conserui. Quid ergo significat1470/1486/1530: signat haec particula, ita?1470/1486: particula? ita secundum possibilitatem. Propterea enim a maioribus rebus accipit exempla, ut saltem minus faciamus.

71.1.13 Etenim magistri pueris litteras quam pulcherrimas scribunt, ut uel in deterius imitentur. Vbi nunc qui conseruos despiciunt? Vbi qui honoresF/1470: honores? expetunt?B: expetunt.; F/1470: om.B: expetunt.; F/1470: om.

71.1.14 Proditoris pedes dominus lauit, sacrilegi, furis, et ipso proditionis tempore, cum nulla esset speranda emendatio,B: emendatio? mensam communem posuit, et tu elatis superciliis intumescis?

71.1.15 Pedes inuicem lauemus, inquit. Nunquid et seruorum? Et quid mirum, si seruorum? Siquidem inter nos seruus et liber uerbotenus differunt,1530: differunt, differunt illic re ipsa.

71.1.16 Ipse enim natura dominus erat, nos serui. Neque id recusauit, nobis autem satis uidetur, si liberis ut seruis, et emptis mancipiis non utimur.

71.1.17 Et quid dicemus, cum tanta patientiae exempla proposita nobis sintF/1470/1486/1530: sunt, quae minime imitamur, sed contra et e regione elati, ne debitum quidem reddimus?F: reddimus:

71.1.18 Debitores enim nos constituit deus, cum incoepit, nos longe inferiores exemplum sequi debemus. Ipse enim dominus erat. Nos hoc conseruis faciemus, si quid fecerimus,

71.1.19 quod et ipse significauit dicens: Si ego magister et dominus, ita et uos. Consequens enim erat dicere, quanto magis uos serui. Sed reliquit hoc auditorum reputationi.

71.1.20 Et quamobrem? Debebant enim alii aliis magis honorari.

71.2.1 Ne igitur se inuicem iactarent, et dicerent: Quis esset maior,

71.2.2 ne ue inter se indignarentur, omnem tollit elationem, ut et si longe maior sis1470/1486/1530: sis maior, apud fratrem minime in superbiam efferaris,

71.2.3 et non dixit quod maius erat: Si egoB: ergo proditoris pedes1530: pedes proditoris laui, quid mirum si uos alter alterius? Sed rem fecit, inde eam discipulis iudicandam reliquit.

71.2.4 Ideo dicebatB: docebat: Qui faciet et docebit, hic magnus uocabitur. Haec enim uera doctrina est, quod doces idB: ide re efficere. Quem nam fastum hoc non tolleret? Quam temeritatem,B/1470: termeritatem? quam non deprimeret elationem?

71.2.5 Qui sedet super cherubim, proditoris pedes lauit. Tu, homo, terra et puluis efferris et intumescis?1470/1486/1530: intumescis.

71.2.6 et quo hoc dignum supplicio? Quod si ueram elationem concupiscis, hic ego te uiam docebo. Non enim nosti.

71.2.7 Qui praesentibus rebus utF/1470/1486/1530: et magnis inhiat, is uilis est et abiecti animi. Itaque nunquam humilitas est sine magnitudine animi, neque superbia sine pusillanimitate.

71.2.8 Quemadmodum neque1530: om. pueri uilium rerum spectacula admirantur et obstupescunt, pilis, trochis, et talisB: alis inhiant. Magnas autem res ne cognitione quidem capere possunt. Ita et hic: Sapiens non reputat praesentia.

71.2.9 Ergo neque ea optabit ab alio accipere. Qui sapiens non est, contra afficietur, ad arachneas et umbras et somnia, et his uiliora conuertetur.

71.2.10 Amen, amen dico uobis, non est seruus maior domino suo, neque apostolus maior est eo, qui misit illum. Si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea.

71.2.11 Non de omnibus uobis dico: Ego scio quos elegerim, sed ut impleatur scriptura: Qui manducat panem meum, leuabit calcaneum suum contra me.

71.2.12 Quod et superius, idem et in hoc loco arguendo dicit. Nam si seruus non est maior domino, neque apostolus eo, qui ipsum misit, et ego hoc feci, multo magis idem a uobis faciendum est.

71.2.13 Inde ne quis diceret: Quid tandem haec dicis? Non te intelligimus. Idem addidit: Non quod ignorarent1470/1486/1530: ignoraret, sed ut re ostenderet, quid dicat.

71.2.14 Scire enimB: om. omnium est, facere autem non omnium.B: omnium? Propterea inquit: Beati eritis, si feceritis ea. Ideo hoc frequenter1470/1486/1530: frequenter hoc dico, et quidem scientibus uobis, ut ad opera uos alliciam.

71.2.15 Nam et Iudaei sciunt, sed non sunt beati, cum ea non faciant. Non de omnibus uobis dico.

71.2.16 O patientiam! Non dum proditorem arguit, sed tegit scelus, indulgens ei locum penitentiae, et reprehendit et non reprehendit, ita inquiens: Qui manducat panem mecum1486/1486/1530: meum, leuabit calcaneum suum contra me.

71.2.17 Videtur mihi illam particulam: Non est1470/1486/1530: est seruus maior domino suo, ob hoc dictum1470/1486/1530: dictam esse, ut si quando a seruis, uel ab aliis quibusdam uilibus et abiectis, quicquamB: quicquit mali paterentur, non perturbarentur, ad Iudae exemplum respicientes,

71.2.18 qui multis a Iesu beneficiis affectus, male coramF/1470/1486/1530: om. beneficum1470/1486/1530: beneficium suum remuneratus est. Ideo inquit: Qui manducat panem mecum1470/1486/1530: meum, et alia quae sequuntur, quae satis poterant eum a tanto scelere retrahere,

71.2.19 quasi diceret: Qui apud me nutritus est, qui mecum manducat. Haec autem dicit erudiens nos, ut bonum pro malo reddamus, etiamF: et iis1530: his qui non sunt corrigibiles,

71.2.20 et dicendo: Non de omnibus dico, ne omnes formidarent, separat eum1530: cum ab aliis his uerbis: Qui manducat panem mecum1470/1486/1530: meum,

71.2.21 [lacuna]

71.2.22 ostendens illum miserum non excusari ignorantia, sed rem ipsamF/1470/1486/1530: omnem cognoscere, quod maxime eum cohibere debuerat,

71.2.23 et non dixit: Tradet me, sed: Leuabit calcaneum suum contra me, ut dolum et fallaciam deceptoris ostendat.

71.3.1 Haec autem scripta sunt, ne iniuriantibus nobis succenseamus, sed ut eos arguamus et deploremus. Lacrymis enim digni sunt, non qui afficiuntur, sed qui inferunt iniuriam.

71.3.2 Nam se ipsos maxime ledunt, cum rapiunt, cum calumniantur, cum aliud simile machinantur. Nobis uero maxime proficiunt, si non ulciscemur.

71.3.3 Vt exempli gratia: Rapuit ille abs te aliquid, pro iniuria gratias egisti et laudasti deum. Multum illa gratiarum actione lucratus es, quemadmodum ille immensum sibi ignem preparauit.

71.3.4 Quod si quis diceret: Quid enim si iniurias ulcisci non potuimus? Illud respondebo, quod potuimus saltem aegre ferre et expostulare, imprecari et maledictis prosequi iniuriantem, et apud omnes eum accusare.

71.3.5 Haec enim in nostra sunt potestate, quae si non fecisti, etiam non ulciscendi mercedem accipies.

71.3.6 Constat enim quod, si posses, non ulciscereris. Nam qui iniuria afficitur, quibus potest armis utitur. Pusillanimus imprecationibus et maledictis et insidiis ulciscitur.

71.3.7 His tu non solum abstineas, sed pro eo precare, hoc pacto deo similis efficieris. Orate, inquit, pro persequentibus uos, ut similes efficiamini patri uestro, qui est in caelis.

71.3.8 Vides quam magna lucremur ex persecutionibus? Nihil adeo deum delectat, quam non malum pro malo, immo pro malo bonum reddere.

71.3.9 Ideo Christus sui proditorem beneficiis affecit, pedes lauit, clam arguit, parce perterruit, admonuit, mensa et osculo dignatus est. Neque tamen ille factus est melior, sed in proposito perstitit.

71.3.10 Sed age et seruorum exemplo, qui plurimi in ueteri habentur testamento te erudiamus, ut intelligamus nullam nobis esse succensendi materiam.

71.3.11 Vultis Moysen? an altius repetam1470/1486/1530: repetamus? Quanto enim uetustiora ostendentur exempla, tanto magis uos conuincemus1470: communicem.

71.3.12 QuidF: Qui tandem? Quia tunc difficilior erat uirtus. Non dum enim illi leges scriptas habuerant, non uitae exempla, sed nuda per se erat natura, nullis auxiliis nitebatur.

71.3.13 Propterea cum laudaret Noe, non simpliciter perfectumB: om. appellauit, sed addidit in generatione sua, hoc est, in illis temporibus, quibus multa erant impedimenta. Nam post eum claruerunt alii, non tamen ipse inferior.

71.3.14 In temporibus enim suis perfectus fuit. Quis ergo ante Moysen patiens? beatus et generosus Ioseph, qui continentia clarus non minus claruit et patientia.

71.3.15 Nihil iniuste fecit, sed seruiendo, colendo, omnia seruilia munia agendo, fratrum odio minime offensus est, neque expostulauit, cum patrem haberet amantissimum sui.

71.3.16 Sed tulit ad eos cibum in desertum, neque non inuentis maledixit, neque reuersus est, quod haud immerito poterat, si uoluisset, sed ad crudeles illos et immanes properauit, uere fraternum seruans affectum.

71.3.17 Inde carceri intrusus, rogatus causam, nemine accusato, tantum nihil se fecisse, et se furtimB: furtum ex Ebreorum terra abreptum dixit,

71.3.18 post haec in potestatem ascitus laborantibus fame fratribus subuenit, eosque multis liberauit calamitatibus. Nam si boni erimus, nulla proximi malitia uirtutem nobis auferre poterit.

71.3.19 At illi contra, in eius perniciem accinguntur, insomnium exprobrant, et accoeptis ab eo cibis, et uita et libertate spoliare eum machinantur,

71.3.20 et dum comederent, circumspectabant fratrem nudum in cisternam demissum. Quid hac immanitate crudelius?1486: crudelius. Quibus homicidis non erant immaniores?

71.3.21 Inde eum barbaris et feris hominibus, et ad barbaros euntibusB: eum cibus uenditum innumeris mortibus tradiderunt.

71.3.22 Ille autem factus rex non modo non ulctus1486: uultus est, sed crimen in se patratum excusauit, quod dei dispensatione non fratrum malitia factum esset,

71.3.23 et quod in eos fecit, non ira, sed fratris gratia simulauit,

71.3.24 et cum uideret eos1470/1486/1530: eos uideret supplices conqueri, statim omni abiecta1470/1486/1530: abiecta omni simulatione in fletum prorupit, et tanquam optime de se meritos complexus est, quiB: om. ab eis iam quantum in ipsis fuit, interemptus, et omnes in Aegyptum accersiuit.

71.3.25 Quam ergo habebimus1486: habemimus excusationem, post legem, post gratiam, post tantae sapientiae traditionem, cum qui ante legem fuit, minime imitamur?

71.3.26 Quis nos supplicio liberabit? Neque enim est quicquam iracundia grauius.F: grauius?

71.3.27 Quod in decem millium talentorum debitore significatum est, qui prius debito a domino donatus, iterum ad soluendum coactus est, donatus domini liberalitate, coactus ad soluendum propria malitia cum in conseruum ira ferretur.

71.3.28 Quibus nos intellectis nolimus proximos criminari, immo beneficiis prosequamur, utF: et diuinam in nos beneficentiam experiamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria et imperium in saecula1470/1486/1530: et cetera.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY