PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

71.1.19 Quod utique et ipsum enigmatice insinuauit, per hoc quod dicit: Si ego dominus et magister, ita et uos. Nam consequens quidem erat dicere: Quanto magis uos qui serui? Sed dimittit hoc consciencie audientium.
CLOSE
Griffolini

71.1.19 quod et ipse significauit dicens: Si ego magister et dominus, ita et uos. Consequens enim erat dicere, quanto magis uos serui. Sed reliquit hoc auditorum reputationi.
CLOSE
Griffolini-Montanus

71.1.19 quod et ipse significauit, dicens: Si ego1603: ergo magister et dominus, ita et vos. Consequens enim erat dicere, quanto magis vos serui: sed reliquit hoc auditorum reputationi.
CLOSE
Montfaucon

71.1.19 Quod ipsum subindicavit cum diceret, Si ergo ego Dominus et Magister; ac rursum, ita et vos. Consequens enim erat dicere, Quanto magis vos servi? verum illud auditorum conscientiae reliquit.