Omelia LXXI (lxx)
71.1.1 Postquam ergo lauit pedes eorum, accepit vestimenta sua: et cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
71.1.2 Grauissimum est dilectissimi, grauissimum, inquam, in profundum viciorum decidere: fere enim anima incorrigibilis redditur, ideo omnia facienda sunt, ne a praecipitio capiamur.
71.1.3 Facilius enim est non cadere, quam post casum resurgere. Contemplare igitur postquam dilapsus est Iudas, quantum habuit auxilium, et nunquam resurrexit.
71.1.4 Dixit ad eum Iesus: Vnus vestrum diabolus est. dixit, Non omnes credunt: dixit, Non de omnibus dico: et, Scio quos elegi, et nihil horum sensit.
71.1.5 Postquam ergo lauit pedes eorum, accepit vestimenta sua, et cum recubuisset, dixit eis, Scitis quid fecerim vobis? Non amplius Petrum solum, sed omnes alloquitur.
71.1.6 Vos vocatis me magister, et domine, et bene dicitis: sum etenim. Vos vocatis me, eorum iudicium proponit: inde ne ad eorum gratiam locutum putares, addidit, Sum etenim.
71.1.7 Cum igitur sermonem illorum introducit, eum ab odio et inuidia liberat: cum vero sermonem ab illis introductum ipse confirmat, eum minime suspectum facit. Sum etenim, inquit.
71.1.8 Vides quo modo discipulos alloquendo, de se apertius loquitur? quemadmodum ergo dicit: Nolite vocare magistrum super terram, vnus enim praeceptor vester est:
71.1.9 ita inquit, Nolite vocare patrem super terram. vnum autem non de patre solum, sed etiam de seipso dicit. Aliter enim quo modo dixisset, Vt filii lucis sitis?
71.1.10 et iterum, si magistrum solum diceret patrem, quo modo diceret, Sum etenim:
71.1.11 et, vnus est vester praeceptor Christus. Si ergo ego laui pedes vestros dominus et magister, et vos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi vobis, vt quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
71.1.12 Atqui non est idem: ipse enim erat dominus et magister, vos inuicem conserui. Quid ergo signat haec particula, Ita?1603: Ita secundum possibilitatem: propterea enim a maioribus rebus accipit exempla, vt saltem minus faciamus.
71.1.13 Etenim magistri pueris literas quampulcherrimas scribunt, vt vel in deterius imitentur. Vbi nunc, qui conseruos despiciunt? vbi qui honores expetunt?
71.1.14 Proditoris pedes dominus lauit, sacrilegi, furis, et ipso proditionis tempore, cum nulla esset speranda emendatio, mensam communem posuit, et tu elatis superciliis intumescis?
71.1.15 pedes inuicem lauemus, inquit: nunquid et seruorum?1603: seruorum. Et quid mirum si seruorum? Siquidem inter nos seruus, et liber verbotenus differunt, differunt illic reipsa.
71.1.16 Ipse enim natura dominus erat, nos serui, neque id recusauit: nobis autem satis videtur si liberis, vt seruis, et emptis mancipiis non vtimur.
71.1.17 Et quid dicemus, cum tanta patientiae1603: patientia exempla proposita nobis sunt, quae minime imitamur: sed contra, et e regione elati, ne debitum1603: dubitum quidem reddimus?
71.1.18 Debitores enim nos constituit deus, cum incepit: nos longe inferiores exemplum sequi debemus. Ipse enim dominus erat, nos hoc conseruis faciemus, si quid fecerimus:
71.1.19 quod et ipse significauit, dicens: Si ego1603: ergo magister et dominus, ita et vos. Consequens enim erat dicere, quanto magis vos serui: sed reliquit hoc auditorum reputationi.
71.1.20 et quamobrem autem istud nunc fecit? Debebant enim alii aliis magis honorari.
71.2.1 Ne igitur se1603: om. inuicem iactarent, et dicerent vt et antea, quis esset maior,
71.2.2 neve inter se indignarentur, omnem tollit elationem: vt et si longe sis maior, apud fratrem minime in superbiam efferaris.
71.2.3 et non dixit quod maius erat. Si ego pedes proditoris laui, quid mirum si vos alter alterius? Sed rem fecit, inde eam discipulis iudicandam reliquit,
71.2.4 ideo dicebat: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur. Haec enim vera doctrina est, quod doces, id re efficere. Quem nam fastum hoc non tolleret? quam temeritatem, quam non deprimeret elationem?
71.2.5 Qui sedet super Cherubin proditoris pedes lauit: tu homo terra et puluis, effereris et intumescis.
71.2.6 Et quo hoc dignum supplicio? Quod si veram elationem concupiscis, hic ego te viam docebo: non enim nosti,
71.2.7 qui praesentibus rebus tanquam magnis inhiat, is vilis est, et abiecti animi. Itaque nunquam humilitas est sine magnitudine animi, neque superbia sine pusillanimitate.
71.2.8 Quemadmodum pueri vilium rerum spectacula admirantur, et obstupescunt, pilis, trochis et talis inhiant, magnas autem res ne cognitione quidem capere possunt: ita et hic. Sapiens non reputat praesentia,
71.2.9 ergo neque ea optabit ab alio accipere: qui sapiens non est, contra afficietur, ad araneas, et vmbras, et somnia, et his viliora conuertetur.
71.2.10 Amen amen dico vobis, non est seruus maior domino suo: neque apostolus maior est eo qui misit illum: si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea.
71.2.11 Non de omnibus vobis dico, ego scio quos elegerim, sed vt impleatur scriptura: Qui manducat panem meum, leuabit calcaneum suum contra me.
71.2.12 Quod et superius, idem et in hoc loco arguendo dicit, Nam si seruus non est maior domino, neque apostolus eo qui ipsum misit, et ego hoc feci: multo magis idem a vobis faciendum est.
71.2.13 Inde ne quis diceret, quid tandem haec dicis? nunc enim nescimus. idem addidit, non quod ignoraret, sed vt re ostenderet quid dicat.
71.2.14 Scire enim omnium est, facere autem non omnium: propterea inquit, Beati estis, si feceritis ea. Ideo frequenter hoc dico, et quidem scientibus vobis, vt ad opera vos alliciam:
71.2.15 nam et Iudaei sciunt, sed non sunt beati, cum ea non faciant. Non de omnibus vobis dico.
71.2.16 O patientiam, nondum proditorem arguit, sed tegit scelus, indulgens ei locum poenitentiae, et reprehendit et non reprehendit, ita inquiens: Qui manducat panem meum, leuabit calcaneum suum contra me.
71.2.17 Videtur mihi illam particulam, Non est seruus maior domino suo: ob hoc dictam esse, vt si quando a seruis, vel ab aliis quibusdam vilibus, et abiectis quicquam mali paterentur, non perturbarentur, ad Iudae exemplum respicientes,
71.2.18 qui multis a Iesu beneficiis affectus, male beneficium suum remuneratus est: ideo inquit, Qui manducat panem mecum, et aliis omnibus omissis hoc quod maxime ipsum cohibere poterat, et pudore afficere, posuit:
71.2.19 Qui apud me nutritus est, qui mecum manducat. haec autem dicit, erudiens nos vt bonum pro malo reddamus, etiam his qui non sunt corrigibiles.
71.2.20 et dicendo, Non de omnibus dico: ne omnes formidarent, separat eum ab aliis, his verbis. Qui manducat panem mecum.
71.2.21 ea enim particula, non de omnibus, non omnino in vnum quempiam sermonem astringit: propterea addidit, Qui manducat mecum panem:
71.2.22 ostendens illi misero eum non excusari ignorantia, sed rem omnem cognoscere: quod maxime eum cohibere debuerat.
71.2.23 Et non dixit, tradit me: sed, leuauit calcaneum suum contra me: vt dolum et fallaciam deceptoris ostendat.
71.3.1 Haec autem scripta sunt, ne iniuriantibus nobis succenseamus, sed vt eos arguamus, et deploremus: lachrymis enim digni sunt, non qui afficiuntur, sed qui inferunt iniuriam:
71.3.2 nam seipsos maxime laedunt, cum rapiunt, cum calumniantur, cum aliud simile machinantur: nobis vero maxime proficiunt, si non vlciscemur.
71.3.3 Vt exempli gratia: Rapuit ille abs te aliquid, pro iniuria gratias egisti, et laudasti deum: multum illa gratiarum actione lucratus es, quemadmodum ille immensum sibi ignem praeparauit.
71.3.4 Quod si quis diceret: Quid enim, si iniurias vlcisci non potuimus? Illud respondebo, quod potuimus saltem aegreferre, et expostulare, imprecari, et maledictis prosequi iniuriantem, et apud omnes eum accusare.
71.3.5 Haec enim in nostra sunt potestate: quae si non fecisti, etiam non vlciscendi mercedem accipies:
71.3.6 constat enim quod si posses, non vlciscereris: nam qui iniuria afficitur, quibus potest armis vtitur: si sit pusillanimus, imprecationibus, et maledictis, et insidiis vlciscitur:
71.3.7 his igitur tu non solum abstineas, sed pro eo precare, hoc pacto deo similis efficieris. Orate, inquit, pro persequentibus vos, vt similes efficiamini patri vestro, qui est in coelis.
71.3.8 Vides quam magna lucremur ex persecutionibus? Nihil adeo deum delectat, quam non malum pro malo, imo pro malo bonum reddere beneficia et preces:
71.3.9 ideo Christus sui proditorem beneficiis affecit, pedes lauit, clam arguit, parce perterruit, admonuit, mensa et osculo1603: oculo dignatus est, neque tamen ille factus est melior, sed in proposito perstitit:
71.3.10 sed age et seruorum exemplo, qui plurimi in veteri habentur testamento te erudiamus, vt intelligamus nullum1603: nullam nobis relinqui excusationis praetextum, cum iniuriarum sumus memores.
71.3.11 Vultis Mosem? an altius repetamus? quanto enim vetustiora ostendentur exempla, tanto magis vos conuincemus.
71.3.12 Quid tandem? Quia tunc difficilior erat virtus: nondum enim illi leges scriptas habuerant, non vitae exempla: sed nuda per se erat natura, nullis auxiliis nitebatur:
71.3.13 propterea cum laudaret Noe, non simpliciter perfectum appellauit: sed addidit, in generatione sua: hoc est, in illis temporibus, quibus multa erant impedimenta: nam post eum claruerunt alii, non tamen ipse inferior:
71.3.14 in temporibus enim suis perfectus fuit. Quis ergo ante Mosem patiens? Beatus et generosus Ioseph, qui continentia clarus, non minus claruit et patientia,
71.3.15 nihil iniuste fecit, sed seruiendo, colendo, omnia seruilia munia agendo, fratrum odio minime offensus est: neque expostulauit, cum patrem haberet amantissimum sui,
71.3.16 sed tulit ad eos cibum in desertum, neque non inuentis maledixit, neque reuersus est, quod haud immerito poterat, si voluisset: sed ad crudeles illos, et immanes properauit, vere fraternum seruans affectum:
71.3.17 inde carceri intrusus, rogatus causam, nemine accusato, tantum nihil se fecisse, et se furtim ex Hebraeorum terra abreptum dixit:
71.3.18 post haec in potestatem ascitus, laborantibus fame fratribus subuenit, eosque multis liberauit calamitatibus: nam si boni erimus, nulla proximi malicia virtutem nobis auferre poterit.
71.3.19 At illi contra eum veste exuunt, in eius perniciem accinguntur, insomnium exprobrant, et acceptis ab eo cibis, et vita et libertate spoliare eum machinantur:
71.3.20 et dum comederent, despiciebant fratrem nudum in cisternam demissum. Quid hac immanitate crudelius? quibus homicidis non erant immaniores?
71.3.21 Inde eum barbaris, et feris hominibus, et ad barbaros euntibus venditum innumeris mortibus tradiderunt.
71.3.22 Ille autem factus rex, non modo non vltus est, sed crimen in se patratum excusauit, quod dei dispensatione, non fratrum malicia factum esset:
71.3.23 et quod in eos fecit, non ira, sed fratris gratia simulauit:
71.3.24 et cum eos videret supplices conqueri, statim abiecta omni simulatione in fletum prorupit, et tanquam optime de se meritos complexus est, qui ab eis iam, quantum in ipsis fuit, interemptus: et omnes in Aegyptum accersiuit, et multis beneficiis cumulauit.
71.3.25 Quam ergo habebimus excusationem, post legem, post gratiam, post tantae sapientiae traditionem, cum qui ante gratiam et legem fuit, minime imitamur?
71.3.26 Quis nos supplicio liberabit? neque enim est quicquam iracundia grauius,
71.3.27 quod in decem milium talentorum debitore significatum est, qui prius debito a domino donatus, iterum ad soluendum coactus est, donatus domini liberalitate, coactus ad soluendum propria malicia, cum in conseruum ira ferretur.
71.3.28 Quibus nos intellectis, proximis peccata dimittamus, imo eos beneficiis prosequamur, vt diuinam in nos beneficentiam experiamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in secula seculorum, Amen.