PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

71.3.20 Et hii quidem comedebant, fratrem autem despiciebant et in lacu nudum proiectum. Quid hac feritate fiet umquam deterius? Quot homicidis non erant deteriores?
CLOSE
Griffolini

71.3.20 et dum comederent circunspectabant fratrem nudum in cisternam demissum. Quid hac immanitate crudelius? Quibus homicidis non erant immaniores?
CLOSE
Griffolini-Montanus

71.3.20 et dum comederent, despiciebant fratrem nudum in cisternam demissum. Quid hac immanitate crudelius? quibus homicidis non erant immaniores?
CLOSE
Montfaucon

71.3.20 Illi comedebant, et nudum fratrem in cisterna demissum contemnebant. Quid hac feritate deterius? Quot illi homicidis non immaniores erant?