Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXXI (Paris fol.124vb-126rb; Harley fol.160va-162rb)

71.1.1 Et accepit uestimenta sua et, recumbens rursum, dixit: Cognoscitis quid feci uobis?

71.1.2 Difficile, dilecti, difficile est in profundum malorum uenisse. De reliquo enim difficile corrigibilis anima fit. Propterea oportet omnia facere ut non capiatur in inicio.

71.1.3 Facilius enim non incidere quam iam incidentem restituere seipsum. Vide denique quia proiecit seipsum Iudas, quanto potitur auxilio et neque ita erigitur.

71.1.4 Dixit ad eum: Vnus ex uobis diabolus est. Dixit: Non omnes credunt. Dixit: Non de omnibus dico, et quoniam noui ego quos elegi et nullum horum sentit.

71.1.5 Vt autem lauit pedes et resumpsit uestimenta et recubuit, ait: Cognoscitis quid feci uobis? Non adhuc ad Petrum solum, sed et ad omnes loquitur.

71.1.6 Vos uocatis me magister et domine et benedicitis. Sum enim. Vos uocatis me. Iudicium eorum assumit. Demum ut non illorum gracie esse putentur hec uerba, inducit: Sum enim.

71.1.7 Igitur hoc quidem id est ab eis sermonem inducere confestim, non onerosum facit. Hoc autem id est ab illis iudicium firmare a seipso insuspicabile. Sum enim, ait.

71.1.8 Vides cum ad discipulos loquitur qualiter reuelans ea que secundum seipsum loquitur magis? Quemadmodum dicit: Ne uocaueritis magistrum in terra. Vnus enim uester est preceptor.

71.1.9 Ita dicit: Et ne uocaueritis patrem in terra. Hoc autem id est unus et unus, non de patre dictum est solum, sed et de ipso. Si enim seipsum abiciens dixisset, qualiter ait: Vt filii lucis efficiamini?

71.1.10 Et rursus, si magistrum solum diceret patrem, qualiter dicit: Sum enim?

71.1.11 Rursus: Vnus est enim uestrum praceptor Christus? Si igitur ego, ait, magister et dominus existens laui uestros pedes, et uos debetis adinuicem lauare. Hoc enim exemplum dedi uobis ut quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis.

71.1.12 Et nimirum non est idem. Ipse enim magister et dominus, nos autem adinuicem conserui. Quid igitur est hoc, id est: ita? cum eodem studio. Propterea enim a maioribus rebus accipit exempla ut saltem quod minus est operemur.

71.1.13 Etenim magistri pueris litteras cum multa pulchritudine scribunt ut saltem ad deficientius ueniant imitatione. Vbi igitur sunt qui respuunt conseruos? Vbi sunt qui honores expetunt?

71.1.14 Proditoris pedes dominus lauit, sacrilegi et furis et secundum tempus proditionis et insanabiliter habentem mense communicatorem fecit, et tu magna sapis et supercilia sursum euellis?

71.1.15 Pedes igitur adinuicem lauemus, ait. Quocirca et famulorum. Et quid magnum et si famulorum? Nam hic quidem seruus et liber nominum est differencia, illic uero rerum ueritas est.

71.1.16 Natura enim ipse dominus erat et nos serui, et neque hoc refutauit nunc. Nunc autem amabile si non liberis ut seruis nos usi fuerimus ut mancipiis argento emptis.

71.1.17 Et quid dicemus illic? Tante quidem innocencie exempla sumentes. Ipsi uero neque paruum imitantes, sed econtrario stantes et ad dyametrum erecti et debitum non reddentes.

71.1.18 Debitores enim nos constituit Deus, ipse incipiens et debitores minoris particule. Nam ipse quidem dominus est, nos autem ad conseruos facimus si fecerimus.

71.1.19 Quod utique et ipsum enigmatice insinuauit, per hoc quod dicit: Si ego dominus et magister, ita et uos. Nam consequens quidem erat dicere: Quanto magis uos qui serui? Sed dimittit hoc consciencie audientium.

71.1.20 Quid autem hoc non fecit? Debebant de reliquo honorem promereri, hii quidem ampliorem, hii uero minorem.

71.2.1 Vt igitur aduersus seipsum non eleuentur, et hec dicant que et ante hoc: Quis est maior?

71.2.2 Neque molesti sint adinuicem omnium eorum submittit tumorem, dicens: Quoniam etsi uehementer fueris magnus, debes in fratre nichil magnum sapere.

71.2.3 Et non dixit quod maius: Si ego proditoris pedes laui, quid magnum si uos alternos? Sed per opera id ostendens, dimisit in iudicio eorum de reliquo.

71.2.4 Propterea dixit: Quicumque fecerit et docuerit hic magnus uocabitur. Hoc enim est dicere, per opera id facere. Quem enim non utique hoc tumorem destruet? Quam non utique euacuabit despectionem et elationem?

71.2.5 Qui sedet super cherubin pedes lauit proditoris. Tu uero, o homo, terra et cinis existens, et puluis et lutum extollis teipsum et magnum sapis?

71.2.6 Et quanta utique non eris dignus Gehenna? Si enim uere cupis magnum sapere, ueni ego ostendam tibi uiam. Neque enim nosti quid umquam est.

71.2.7 Qui enim presentibus ut magnis attendit, hic animi est uilis. Itaque neque humilitas fiet utique nisi cum magnanimitate, neque inflatio nisi a pusillanimitate.

71.2.8 Sicut enim pueri parui ad uilia rerum reptant ad pilas et trochos et ossa inhiantes, magnorum autem neque intelligenciam suscipere possunt, ita utique et hic. Qui quidem philosophatur, nichil putabit que presencia.

71.2.9 Quocirca neque ipse eliget detinere, neque ab alio ea accipere. Qui autem non talis est, contraria pacietur ad araneas et umbras et sompnia, et que hiis imbecilliores res reptans.

71.2.10 Amen dico uobis, non est seruus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit eum. Si hec nostis, beati estis si feceritis.

71.2.11 Non de omnibus uobis dico, sed ut scriptura impleatur quoniam qui manducat mecum panem, eleuauit super me calcaneum suum.

71.2.12 Quod superius dixit, hoc et hic dicit prouocans ad lauandum. Si enim non est seruus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit eum, a me autem hec facta sunt, multo magis a uobis oportet hec fieri.

71.2.13 Deinde ut non quis dicat: Quid utique unquam hec dicis? Num enim non nouimus, adiecit hoc ipsum: Non ut ignorantibus hec dicens, sed ut per opera ostendant que dicuntur.

71.2.14 Nam scire quidem omnium est, facere uero non omnium. Propterea dixit: Beati estis si faciatis ea. Propterea enim id continue dico quamuis scientibus uobis ut ad opus uos inducam.

71.2.15 Quia et Iudei nouerant sed non sunt beati. Non enim faciunt ea. Non de omnibus uobis dico.

71.2.16 Pape, de innocencia nusquam proditorem redarguit, sed coobumbrat rem, dans ei penitencie locum et redarguit et non redarguit, ita dicens: Qui manducat mecum panem, leuauit super me calcaneum suum.

71.2.17 Videtur autem michi et hoc, id est non est maior domino suo, et ad hoc dictum esse, ut si quando a famulis aut ab aliquibus uilioribus paciantur, aliquod malum non scandalizentur ad id quod secundum Iudam respicientes exemplum.

71.2.18 Qui infinitis potitus bonis, contrarium remunerauit benefactorem. Ideoque induxit: Qui manducat mecum panem, et omnia alia dimittens hoc quod maxime erat sufficiens detinere et conuertere posuit.

71.2.19 Qui a me nutritus est, qui apud me mensa communicauit. Hec autem dixit, erudiens eos eis qui malefaciunt benefacere, etsi manserint insanabiliter habentes.

71.2.20 Dicens autem hoc, id est Non de omnibus dico, ut non multos circumsistat timorem, abscidit de reliquo eum, ita dicens: Qui manducat mecum panem.

71.2.21 Hoc enim, id est non de omnibus, non in unum circumsistit sermonem. Idcirco induxit: Qui manducat mecum panem.

71.2.22 Ostendens illi misero quoniam non ignorans comprehenditur, sed ualde sciens quod et ipsum maxime omnium sufficiens erat eum detinere.

71.2.23 Et non dixit, tradit me, sed: Leuauit super me calcitrationem, dolum et fraudem et occultationem insidiarum representare uolens.

Morale lxxi. De eo quod non debemus uindicare in eos qui ledunt uel uerbo uel opere et de Ioseph.

71.3.1 Hec autem scripta sunt ut non memoriam malorum habeamus in eos qui ledunt, sed redarguamus eos et ploremus. Ploratu digni non qui paciuntur, sed qui mala faciunt.

71.3.2 Nam seipsos quidem maxime ledunt et auarus et calupniator et qui alii aliquod malum operatur. Nobis autem prosunt maxime, nisi nosipsos uindicauerimus.

71.3.3 Quale quid dico? Rapuit ille? Gracias egisti tu pro iniusticia et glorificasti Deum? Infinitas per graciorum actionem illam, fructificasti mercedes. Quemadmodum ille ineffabilem sibiipsi congregauit ignem.

71.3.4 Si autem dixerit quis que poteram ulcisci in eum qui lesit imbecillior existens? Illud utique dicemus quoniam posses egisse, hoc id est tristari anxiari.

71.3.5 Hoc enim in postestate nostra, hoc id est orare in eos qui contristauerunt, maledicere ei infinite ad omnes detrahere. Qui igitur hoc non fecit, non ulciscendi mercedem accipiet.

71.3.6 Manifestum enim est quoniam et illius dominus existens non utique fecisset. Qui enim lesus est, quolibet utitur scuto, quando pusillanimis existens maledictionibus, contumeliis, insidiis, ultus fuerit in eum qui lesit.

71.3.7 Hoc igitur tu non solum feceris, sed et ores de eo. Si igitur hoc non feceris, sed et oraueris pro eo, Deo factus es similis. Orate, enim ait, pro persequentibus uos ut fiatis similes patri uestro qui est in celis.

71.3.8 Vides qualiter maxime lucramur ab aliorum persecutione? Nichil enim Deum ita letificat ut non reddere malum pro malo. Et quid dico malum pro malo? Immo reddere quidem contraria iniunctum est nobis beneficia et orationes.

71.3.9 Propterea et Christus eum qui debebat eum prodere, contrariis hiis remunerauit, pedes lauit, redarguit latenter, parce feriebat, mensam et osculum tradebat. Et neque hiis factus est melior, et permansit ipse que suiipsius faciens.

71.3.10 Sed age et a seruis te erudiamus et ex habundanti ab hiis que in ueteri testamento ut uideas nullam habentes nos excusationis occasionem cum malorum memoriam habeamus.

71.3.11 Vultis igitur dicam uobis Moysen aut adhuc sermonem superius dicemus? Quantumcumque antiquiores ostenduntur res, tantum magis uincimur nos.

71.3.12 Quid utique umquam ait? Quoniam tunc difficilior uirtus. Neque enim precepta in scriptis habebant tunc illi, non uite exempla, sed nuda secundum naturam exercebatur et inermis ubique pugnare cogebatur.

71.3.13 Propterea et Noe laudans non simpliciter perfectum uocauit, sed adiecit in generatione eius, hoc est in illo tempore quando multe prohibitiones erant quia post eum claruerunt et alii, sed tamen nichil minus eis habebat.

71.3.14 In temporibus eius enim perfectus erat. Quis igitur ante Moysen longaminis? Beatus et nobilis athleta Ioseph qui sobrietate clarens non minus claruit longanimitate.

71.3.15 Venditus enim est nichil ledens sed procurans, seruiens que famulorum semper ostendens. Intulerunt denique ei contumeliam perniciosam, et non ultus est, et nimirum patrem habens secum.

71.3.16 Sed et abiens tulit eis in desertum cibum, et non inueniens eos, non malignatus est neque reuersus est. Et nimirum habebat occasionem si demum uellet, sed ad feros et crudos illos mansit fratris legitimi custodiens optionem.

71.3.17 Rursus carcerem habitans et interrogatus nichil dixit de eis perniciosum, sed quoniam nichil feci et in furto sublatus sum ex terra Hebreorum.

71.3.18 Et post hoc factus dominus, et nutriuit et eripuit ab infinitis uersutiis. Si enim uigilauerimus, non preualet proximi malicia a uirtute nos eicere nostra.

71.3.19 Sed non illi tales, sed exierunt et interficere conati sunt, et improperant sompnium. Et nimirum et cibus ab eo eis delatus est, et a uita et libertate abicere conati sunt.

71.3.20 Et hii quidem comedebant, fratrem autem despiciebant et in lacu nudum proiectum. Quid hac feritate fiet umquam deterius? Quot homicidis non erant deteriores?

71.3.21 Et post hoc euellentes infinitis mortibus tradiderunt, hominibus barbaris et siluestribus eum tribuentibus ad barbaros debentibus ire.

71.3.22 Sed ipse factus rex non solum supplicium eis dimisit, sed et a peccato eos quod ad ipsum attinebat eripiut, dispensationem Dei ea que facta sunt uocans, non illorum nequiciam.

71.3.23 Sed que fecit in eos, non memoriam malorum habens, sed pro fratre hec omnia simulauit.

71.3.24 Postea denique quia uidit incumbentes eos proiecit faciale confestim, et ululauit et amplexatus est ut maxima beneficia ab eis habens qui olim ab eis interemptus est, et omnes eos in Egyptum deduxit, et infinitis beneficiis remunerauit.

71.3.25 Quam igitur habebimur excusationem post legem et graciam et tante philosophie demonstrationem, neque eum qui ante legem et graciam zelantes?

71.3.26 Quis nos eripiet a supplicio? Non enim est difficilius quam memoria malorum.

71.3.27 Et hoc monstrauit qui decem milia talenta debebat, deinde non expetitus sed rursus expetitus, non expetitus quidem propter Dei misericordiam, expetitus autem propter propriam nequiciam, et quia memoriam malorum habuit in conseruo.

71.3.28 Que omnia discentes dimittamus proximis peccata et contrariis eos remuneremus ut eam que a Deo est promereamur misericordiam, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY