PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

71.3.3 Quale quid dico? Rapuit ille? Gracias egisti tu pro iniusticia et glorificasti Deum? Infinitas per graciorum actionem illam, fructificasti mercedes. Quemadmodum ille ineffabilem sibiipsi congregauit ignem.
CLOSE
Griffolini

71.3.3 Vt exempli gratia. Rapuit ille abs te aliquid pro iniuria gratias egisti et laudasti deum. multum illa gratiarum actione lucratus es. quemadmodum ille immensum sibi ignem preparauit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

71.3.3 Vt exempli gratia: Rapuit ille abs te aliquid, pro iniuria gratias egisti, et laudasti deum: multum illa gratiarum actione lucratus es, quemadmodum ille immensum sibi ignem praeparauit.
CLOSE
Montfaucon

71.3.3 Exempli causa, rapuit quispiam, et tu pro injuria gratias Deo egisti, ipsique gloriam retulisti;1862: retulisti? per gratiarum actionem innumera praemia consequutus es: quemadmodum ille immensum sibi ignem apparavit.