Commentarius

[Homilia LXXI]

71.1.1 Et accepit vestimenta sua, et cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis1862: vobis? et cetera.

71.1.2 Perniciosum est, dilecti, perniciosum utique, in profundum malorum incidere. Ex hinc enim difficile convertitur animus. Ideoque nihil non agendum est, ut ne a principio capiamur.

71.1.3 Facilius quippe est non cadere, quam lapsum resipiscere. Vide ergo, quando semel lapsus est Judas, quot oblatis sibi auxiliis, non tamen resurgat.

71.1.4 Dixit Jesus, Unus vestrum diabolus est; dixit, non omnes credunt; dixit, non de omnibus dico; et, scio quos elegi: et nihil horum sensit.

71.1.5 Postquam autem lavit pedes, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset, ait: Scitis quid fecerim vobis. Non ultra Petrum solum, sed omnes alloquitur.

71.1.6 Vos vocatis me Magistrum et Dominum, et bene dicitis; sum etenim. Vos vocatis me. Illorum judicium acceptum habet. Deinde ne ad illorum gratiam haec dicta esse videantur, subdit, sum etenim.

71.1.7 Cum ergo sermonem eorum inducit, jam onerosus non est; quod illum confirmet, nulli suspicioni obnoxium reddit. Sum etenim, inquit.

71.1.8 Viden’ quo pacto, quando discipulos alloquitur, de se apertius loquatur. Ut ergo dicit: Nolite vocare magistrum super terram: unus enim praeceptor vester est;

71.1.9 ita ait, Et nolite vocare patrem super terram. Illud autem unus et unus, non de Patre tantum dicitur, sed etiam de ipso Filio; sin de se non loqueretur, quomodo dixisset, ut filii lucis sitis?

71.1.10 Ac rursus, Si magistrum solum Patrem diceret, quomodo sic loqueretur, sum etenim?

71.1.11 Et, unus est praeceptor vester, Christus? Si ergo, inquit, ego Dominus et Magister lavi pedes vestros, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

71.1.12 Atqui non est idipsum: ille namque Magister est et Dominus, et vos mutuo conservi. Quid ergo sibi vult illud, ita? eodem studio. Ideo ex majoribus rebus exempla sumit, ut saltem minus faciamus.

71.1.13 Nam magistri pueris literas pulcherrimas scribunt, ut, licet imperfectius, imitentur. Ubi nunc sunt qui conservos nihili pendunt? ubi qui honores expetunt?

71.1.14 Proditoris pedes Christus lavit, sacrilegi et furis, etiamque proditionis tempore, et cum nulla resipiscentiae spes esset, mensae consortem effecit, et tu altum sapis, et supercilia extollis?

71.1.15 Pedes mutuo lavemus, inquit, etiamque servorum. Et quid magnum, si servorum quoque? Hic enim liber et servus nomine tenus differunt; illic vero rei veritate.

71.1.16 Nam ille natura Dominus est, et nos servi; neque tamen id facere nunc recusavit. Nunc vero mirum si non liberis ut servis, et ut emtis mancipiis utamur.

71.1.17 Ecquid tunc dicemus, cum tantae patientiae et moderationis exempla habeamus, nec imitemur, imo ex diametro oppositi et elati stemus, neque debitum reddamus?

71.1.18 Nos quippe mutuo debitores constituit Deus, ipse prius exorsus, et in minori parte debitores. Ipse namque dominus erat; et nos1862: nos vero si id faciamus, erga conservos facimus.

71.1.19 Quod ipsum subindicavit cum diceret, Si ergo ego Dominus et Magister; ac rursum, ita et vos. Consequens enim erat dicere, Quanto magis vos servi? verum illud auditorum conscientiae reliquit.

71.1.20 Cur autem hoc nunc fecit? Honorem consequuturi erant, alii majorem, alii minorem.

71.2.1 Ne igitur sese adversus alios extollerent, dicerentque ut antea, Quis major est?

71.2.2 neque alii adversus alios indignarentur, omnem ab ipsis tollit elationem dicens: Quantumcumque magnus sis, non debes erga fratrem altum sapere.

71.2.3 Neque dixit id quod majus erat: Si ego proditoris pedes lavi, quid magnum si vos sociorum pedes lavetis? Sed cum hoc reipsa exhibuisset, id spectatorum judicio reliquit.

71.2.4 Ideo dicebat, Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur. Hoc enim vere docere est, cum per opera docetur. Quem enim fastum hoc non tollat? quam non arrogantiam et superbiam deprimat?

71.2.5 Qui sedet super cherubim proditoris pedes lavit; tu vero, mi homo, qui cinis, terra et pulvis es, teipsum extollis et altum sapis?

71.2.6 Ecqua gehenna dignus non fueris? Quod si altos sensus cupias1862: capias, ego tibi monstrabo viam: quid enim sit ignoras.

71.2.7 Qui rebus praesentibus quasi magnis haeret, hic vilis et abjecti est animi. Itaque neque humilitas est1862: non est humilitas sine magnitudine animi1862: animi; neque aliam habet causam superbia nisi pusillanimitatem..

71.2.8 Quemadmodum enim pueruli vilibus inhiant, sphaeris, trochis, talis; magna vero ne cogitatione quidem capere possunt; sic et nunc qui philosophatur, praesentia nihil existimabit.

71.2.9 Non ergo illa habere vel ab alio assequi optabit. Qui vero non philosophatur, contra affectus, araneis, umbrae, somniis et vilioribus rebus haerebit.

71.2.10 Amen, amen dico vobis, non est servus major domino suo: neque Apostolus major est eo qui misit eum. Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.

71.2.11 Non de omnibus vobis dico; sed ut impleatur Scriptura: Qui manducat panem mecum, levavit calcaneum suum contra me.

71.2.12 Id quod superius dixit, hic quoque repetit ut redarguat: nam si non est servus major domino suo, neque Apostolus major eo qui misit ipsum; et si hoc a me factum est, multo magis a vobis fiat oportet.

71.2.13 Deinde, ne quis diceret: Cur hoc dicis? nunc enim nescimus, hoc ipsum adjecit: Non ut ignorantibus haec dico; sed ut per opera, quae dicta sunt exhibeatis.

71.2.14 Nam scire quidem, omnium; facere vero, non omnium. Ideo enim hoc dicit, Beati estis si haec feceritis. Ideo frequentissime hoc repeto, etsi vos sciatis, ut vos ad agendum inducam.

71.2.15 Nam etiam Judaei norunt; sed non ideo sunt beati, cum haec non faciant. Non de omnibus vobis dico.

71.2.16 Papae, quanta patientia! nondum proditorem arguit; sed rem obtegit, hinc illi poenitentiae locum concedens: et arguit et non arguit haec dicens: Qui manducat panem mecum, levavit calcaneum suum contra me.

71.2.17 Videtur mihi illud, Non est servus major domino suo, ad hoc dictum esse; ut si quipiam a servis, vel aliis vilioribus personis quidquam mali patiantur, ne turbentur, ad Judae exemplum respicientes:

71.2.18 qui innumera consequutus bona, contraria rependit: ideo subdidit, qui manducat mecum panem, missisque aliis omnibus, hoc quod ipsum poterat cohibere et pudore afficere protulit.

71.2.19 Qui a me alebatur, qui mihi mensae consors erat, inquit. Haec porro dicebat, ut illos institueret ad beneficia iis praestanda, qui sibi malum inferrent, etiamsi insanabiles essent.

71.2.20 Cum dicit autem, Non de vobis omnibus dico, ne omnibus timorem incuteret, illum tandem segregat his verbis, qui manducat mecum panem.

71.2.21 Illud enim, non de omnibus, non omnino unum quempiam designabat; propterea subdidit, qui manducat mecum panem,

71.2.22 misero declarans, se non ignorantem, sed probe scientem comprehendi, id quod illum maxime cohibere poterat.

71.2.23 Neque dixit, tradit me; sed levavit super me calcaneum, ut dolum et occultas insidias declararet.

71.3.1 Haec porro scripta sunt, ut ne injuriam inferentibus succenseamus; sed illos arguamus et deploremus. Lacrymis enim digni sunt, non patientes, sed inferentes injuriam.

71.3.2 Nam se maxime laedunt, raptor, sycophanta, et si qui aliud mali inferant; nobis autem valde prosunt, nisi nos ipsi ulciscamur.

71.3.3 Exempli causa, rapuit quispiam, et tu pro injuria gratias Deo egisti, ipsique gloriam retulisti;1862: retulisti? per gratiarum actionem innumera praemia consequutus es: quemadmodum ille immensum sibi ignem apparavit.

71.3.4 Si quis vero dixerit, Quid si inferior cum essem injuriam non potui propulsare? responderim ego, Potuisti indignari et succensere:

71.3.5 haec enim in nostra sunt potestate, imprecari laedenti, ipsumque mille maledictis prosequi et infamare. Qui hoc non facit, omissae vindictae mercedem recipiet.

71.3.6 Constat enim eum cum hoc posset facere, non fecisse tamen. Nam qui laesus est, obviis quibusque armis utitur, si injuriam non ferat, maledictis, convitiis, insidiis laedentem ulciscitur.

71.3.7 Ab his ergo tu, si non modo abstineas, sed etiam pro illo preceris; hoc pacto, Deo similis effectus es. Orate, inquit, pro persequentibus vos, ut sitis similes Patri vestro, qui est in caelis.

71.3.8 Viden’ quanta lucremur ex illatis injuris? Nihil ita Deum delectat, ut non reddere malum pro malo, imo bonum pro malo reddere. Contraria ergo reddere jubemur, officia, preces.

71.3.9 Ideo Christus eum1862: cum qui se proditurus erat, beneficiis afficiebat, pedes ejus lavabat, clam arguebat, parce reprehendebat, officiis, mensa, osculo dignabatur. Neque tamen ille resipuit, sed Christus sua agens perstitit.

71.3.10 Verum age, servorum exemplo te erudiamus, atque, quod validius est, ex ipso veteri testamento, ut videas nos nullam excusationem habere, si injuriarum recordemur.

71.3.11 Vultis Moysen afferam, vel altius repetam? quanto enim vetustiora sunt exempla, tanto ad persuadendum aptiora.

71.3.12 Quare? Quia tunc difficilior erat virtus: neque enim tunc illi leges scriptas habebant, non veterum exempla; sed nuda per se natura pugnabat, et sine portu vel ora ubique nare cogebatur.

71.3.13 Quapropter Noe laudans Scriptura, non modo perfectum vocat; sed addit, in generatione sua. Ostendens illo tempore cum multa essent impedimenta; nam alii post illum claruerunt; non tamen inferiorem illum1862: illum inferiorem fuisse.

71.3.14 Temporibus enim suis perfectus erat. Quis ergo ante Moysem patiens fuit? Beatus ac strenuus ille Joseph; qui castitate fulgens, non minus patientia resplenduit.

71.3.15 Venditus est cum nullum laesisset, imo officia etiam servilia omnino praestitisset, ipsi convitium intulerunt, nec se ultus est, licet patrem secum haberet.

71.3.16 Sed abiit cibum afferens illis in desertum; et cum non inveniret eos, non maledixit, neque reversus est, etiamsi ansam arripere posset si voluisset: sed erga illas feras, erga illos immanes, fratris semper affectum servavit.

71.3.17 Rursus in carcere constitutus, et causam rogatus, nihil mali de fratribus loquutus est: sed tantum, Nihil feci, et, furto sublatus sum de terra Hebraeorum.

71.3.18 Ac postea rursus ubi potestatem accepit, illos aluit et a malis innumeris eripuit. Nam si vigilemus, non potest proximi nequitia nos a virtute dejicere.

71.3.19 At fratres ejus contra, nam veste illum exuerunt, et occidere tentarunt, somniumque exprobrarunt, etiamsi cibum ab illo acceperant, atque vita et libertate illum spoliare nitebantur.

71.3.20 Illi comedebant, et nudum fratrem in cisterna demissum contemnebant. Quid hac feritate deterius? Quot illi homicidis non immaniores erant?

71.3.21 Eductum postea illum mille mortibus tradiderunt, dum vendiderunt barbaris et feris hominibus, qui ad barbaros proficiscebantur.

71.3.22 Verum ille quando rex effectus est, non modo non ultus illos est; sed etiam a peccato illos, quantum in ipso erat, liberavit, dum rem gestam Dei providentiam vocavit, non illorum nequitiam.

71.3.23 Quae vero contra illos fecit, non ulciscendae injuriae animo; sed pro fratre illa simulavit.

71.3.24 Postea vero ubi vidit illos fratrem suum defendere, posita larva, statim lamentatus est, amplexatusque est illos, ac si ab eis magna beneficia accepisset, qui pene ab illis olim interemtus fuerat: atque illos omnes in Aegyptum deduxit, milleque beneficiis cumulavit.

71.3.25 Quam ergo defensionem habebimus, qui post legem et gratiam, post tantum philosophiae augmentum, ne illum quidem qui ante legem et gratiam fuit imitamur?

71.3.26 Quis nos a supplicio eximet? Nihil est enim, utique nihil deterius injuriarum memoria.

71.3.27 Et hoc manifestum reddidit is qui decem millia talenta debebat, qui prius debito absolutus, postea ad solvendum coactus est; absolutus, per Dei misericordiam, coactus vero per propriam nequitiam, quod conservo suo debitum non remiserit.

71.3.28 Quibus perspectis, proximo peccata dimittamus, imo beneficiis illos prosequamur, ut misericordiam Dei consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY