PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

71.3.9 Propterea et Christus eum qui debebat eum prodere, contrariis hiis remunerauit, pedes lauit, redarguit latenter, parce feriebat, mensam et osculum tradebat. Et neque hiis factus est melior, et permansit ipse que suiipsius faciens.
CLOSE
Griffolini

71.3.9 Ideo christus sui proditorem beneficiis affecit. pedes lauit. clam arguit. parce perterruit: admonuit: mensa et osculo dignatus est. neque tamen ille factus est melior. sed in proposito perstitit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

71.3.9 ideo Christus sui proditorem beneficiis affecit, pedes lauit, clam arguit, parce perterruit, admonuit, mensa et osculo1603: oculo dignatus est, neque tamen ille factus est melior, sed in proposito perstitit:
CLOSE
Montfaucon

71.3.9 Ideo Christus eum1862: cum qui se proditurus erat, beneficiis afficiebat, pedes ejus lavabat, clam arguebat, parce reprehendebat, officiis, mensa, osculo dignabatur. Neque tamen ille resipuit, sed Christus sua agens perstitit.