71.2.12 Quod superius dixit, hoc et hic dicit prouocans ad lauandum. Si enim non est seruus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit eum, a me autem hec facta sunt, multo magis a uobis oportet hec fieri.
71.2.12 Quod et superius, idem et in hoc loco arguendo dicit. Nam si seruus non est maior domino, neque apostolus eo, qui ipsum misit, et ego hoc feci, multo magis idem a uobis faciendum est.
71.2.12 Quod et superius, idem et in hoc loco arguendo dicit, Nam si seruus non est maior domino, neque apostolus eo qui ipsum misit, et ego hoc feci: multo magis idem a vobis faciendum est.
71.2.12 Id quod superius dixit, hic quoque repetit ut redarguat: nam si non est servus major domino suo, neque Apostolus major eo qui misit ipsum; et si hoc a me factum est, multo magis a vobis fiat oportet.