PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

71.3.7 Hoc igitur tu non solum feceris, sed et ores de eo. Si igitur hoc non feceris, sed et oraueris pro eo, Deo factus es similis. Orate, enim ait, pro persequentibus uos ut fiatis similes patri uestro qui est in celis.
CLOSE
Griffolini

71.3.7 His tu non solum abstineas, sed pro eo precare, hoc pacto deo similis efficieris. Orate, inquit, pro persequentibus uos, ut similes efficiamini patri uestro, qui est in caelis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

71.3.7 his igitur tu non solum abstineas, sed pro eo precare, hoc pacto deo similis efficieris. Orate, inquit, pro persequentibus vos, vt similes efficiamini patri vestro, qui est in coelis.
CLOSE
Montfaucon

71.3.7 Ab his ergo tu, si non modo abstineas, sed etiam pro illo preceris; hoc pacto, Deo similis effectus es. Orate, inquit, pro persequentibus vos, ut sitis similes Patri vestro, qui est in caelis.