PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

71.3.16 Sed et abiens tulit eis in desertum cibum, et non inueniens eos, non malignatus est neque reuersus est. Et nimirum habebat occasionem si demum uellet, sed ad feros et crudos illos mansit fratris legitimi custodiens optionem.
CLOSE
Griffolini

71.3.16 sed tulit ad eos cibum in desertum. neque non inuentis maledixit: neque reuersus est quod haud immerito poterat si uoluisset. sed ad crudeles illos et immanes properauit: uere fraternum seruans affectum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

71.3.16 sed tulit ad eos cibum in desertum, neque non inuentis maledixit, neque reuersus est, quod haud immerito poterat, si voluisset: sed ad crudeles illos, et immanes properauit, vere fraternum seruans affectum:
CLOSE
Montfaucon

71.3.16 Sed abiit cibum afferens illis in desertum; et cum non inveniret eos, non maledixit, neque reversus est, etiamsi ansam arripere posset si voluisset: sed erga illas feras, erga illos immanes, fratris semper affectum servavit.