71.1.2 Difficile, dilecti, difficile est in profundum malorum uenisse. De reliquo enim difficile corrigibilis anima fit. Propterea oportet omnia facere ut non capiatur in inicio.
71.1.2 Grauissimum est, dilectissimi, grauissimum, inquam, in profundum uitiorum decidere. Fere enim anima incorrigibilis redditur. Ideo omnia facienda sunt, ne a principio1470/1486/1530: precipicio capiamur.
71.1.2 Grauissimum est dilectissimi, grauissimum, inquam, in profundum viciorum decidere: fere enim anima incorrigibilis redditur, ideo omnia facienda sunt, ne a praecipitio capiamur.
71.1.2 Perniciosum est, dilecti, perniciosum utique, in profundum malorum incidere. Ex hinc enim difficile convertitur animus. Ideoque nihil non agendum est, ut ne a principio capiamur.