PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

71.3.18 Et post hoc factus dominus, et nutriuit et eripuit ab infinitis uersutiis. Si enim uigilauerimus, non preualet proximi malicia a uirtute nos eicere nostra.
CLOSE
Griffolini

71.3.18 post hec in potestatem ascitus: laborantibus fame fratribus subuenit: eosque multis liberauit calamitatibus. Nam si boni erimus: nulla proximi malicia uirtutem nobis auferre poterit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

71.3.18 post haec in potestatem ascitus, laborantibus fame fratribus subuenit, eosque multis liberauit calamitatibus: nam si boni erimus, nulla proximi malicia virtutem nobis auferre poterit.
CLOSE
Montfaucon

71.3.18 Ac postea rursus ubi potestatem accepit, illos aluit et a malis innumeris eripuit. Nam si vigilemus, non potest proximi nequitia nos a virtute dejicere.