71.3.27 Et hoc monstrauit qui decem milia talenta debebat, deinde non expetitus sed rursus expetitus, non expetitus quidem propter Dei misericordiam, expetitus autem propter propriam nequiciam, et quia memoriam malorum habuit in conseruo.
71.3.27 Quod in decem millium talentorum debitore significatum est, qui prius debito a domino donatus, iterum ad soluendum coactus est, donatus domini liberalitate, coactus ad soluendum propria malitia cum in conseruum ira ferretur.
71.3.27 quod in decem milium talentorum debitore significatum est, qui prius debito a domino donatus, iterum ad soluendum coactus est, donatus domini liberalitate, coactus ad soluendum propria malicia, cum in conseruum ira ferretur.
71.3.27 Et hoc manifestum reddidit is qui decem millia talenta debebat, qui prius debito absolutus, postea ad solvendum coactus est; absolutus, per Dei misericordiam, coactus vero per propriam nequitiam, quod conservo suo debitum non remiserit.