71.2.8 Sicut enim pueri parui ad uilia rerum reptant ad pilas et trochos et ossa inhiantes, magnorum autem neque intelligenciam suscipere possunt, ita utique et hic. Qui quidem philosophatur, nichil putabit que presencia.
71.2.8 Quemadmodum neque1530: om. pueri uilium rerum spectacula admirantur et obstupescunt, pilis, trochis, et talisB: alis inhiant. Magnas autem res ne cognitione quidem capere possunt. Ita et hic: Sapiens non reputat praesentia.
71.2.8 Quemadmodum pueri vilium rerum spectacula admirantur, et obstupescunt, pilis, trochis et talis inhiant, magnas autem res ne cognitione quidem capere possunt: ita et hic. Sapiens non reputat praesentia,
71.2.8 Quemadmodum enim pueruli vilibus inhiant, sphaeris, trochis, talis; magna vero ne cogitatione quidem capere possunt; sic et nunc qui philosophatur, praesentia nihil existimabit.