PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

71.3.1 Hec autem scripta sunt ut non memoriam malorum habeamus in eos qui ledunt, sed redarguamus eos et ploremus. Ploratu digni non qui paciuntur, sed qui mala faciunt.
CLOSE
Griffolini

71.3.1 Haec autem scripta sunt, ne iniuriantibus nobis succenseamus, sed ut eos arguamus et deploremus. Lacrymis enim digni sunt, non qui afficiuntur, sed qui inferunt iniuriam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

71.3.1 Haec autem scripta sunt, ne iniuriantibus nobis succenseamus, sed vt eos arguamus, et deploremus: lachrymis enim digni sunt, non qui afficiuntur, sed qui inferunt iniuriam:
CLOSE
Montfaucon

71.3.1 Haec porro scripta sunt, ut ne injuriam inferentibus succenseamus; sed illos arguamus et deploremus. Lacrymis enim digni sunt, non patientes, sed inferentes injuriam.