PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

71.1.15 Pedes igitur adinuicem lauemus, ait. Quocirca et famulorum. Et quid magnum et si famulorum? Nam hic quidem seruus et liber nominum est differencia, illic uero rerum ueritas est.
CLOSE
Griffolini

71.1.15 Pedes inuicem lauemus, inquit. Nunquid et seruorum? Et quid mirum, si seruorum? Siquidem inter nos seruus et liber uerbotenus differunt,1530: differunt, differunt illic re ipsa.
CLOSE
Griffolini-Montanus

71.1.15 pedes inuicem lauemus, inquit: nunquid et seruorum?1603: seruorum. Et quid mirum si seruorum? Siquidem inter nos seruus, et liber verbotenus differunt, differunt illic reipsa.
CLOSE
Montfaucon

71.1.15 Pedes mutuo lavemus, inquit, etiamque servorum. Et quid magnum, si servorum quoque? Hic enim liber et servus nomine tenus differunt; illic vero rei veritate.