PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

72.1.11 Rursus in omnes circumstituit timorem eo quod non nominatim dixit. Et nimirum nullius sibiipsis conscii mali existentes, propriis tamen cogitationibus enunciationem Christi credibiliorem putabant.
CLOSE
Griffolini

72.1.11 Iterum omnibus timorem incutit, cum non nominatim reum ostenderet. Atqui nullius sibi criminis conscii, quam conscientiae suae Christi sententiam ueriorem duxerunt. Ideo aspiciebant inuicem discipuli.
CLOSE
Griffolini-Montanus

72.1.11 Iterum omnibus timorem incutit, cum non nominatim reum ostenderet. Atqui nullius sibi criminis conscii, quam conscientiae suae, Christi sententiam veriorem duxerunt, ideo aspiciebant inuicem discipuli.
CLOSE
Montfaucon

72.1.11 Iterum omnibus timorem incutit, quod non illum nominatim efferat. Illi vero anxii sunt, licet nullius sibi mali conscii, quia Christi sententiam tutiorem, quam suas ipsas cogitationes ducebant. Quare se mutuo respiciebant.