Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXXII (Paris fol.126rb-128rb; Harley fol.162rb-164vb)

72.1.1 Amen dico uobis qui suscipit, si quem misero, me suscipit. Qui autem me suscipit, suscipit eum qui misit me.

72.1.2 Magna eius que circa seruos Dei procurationis retributio, et fructus hinc nobis redditur. Qui enim suscipit, ait, uos, me suscipit. Qui autem suscipit me, suscipit eum qui misit me.

72.1.3 Eum autem id est Christum suscipere et eius patrem, quid fiet umquam par? Et que hec consequencia ad ea que dicta sunt? Quid autem commune habet ad hoc quod dicit: Si feceritis hec, beati estis; hoc id est dicere, qui suscipit uos?

72.1.4 Et multam consequenciam est uidere. Quia enim debebant exire et multa pati, duobus modis eos consolatur. Vno quidem eo quod a seipso, altero uero eo quod ab aliis.

72.1.5 Si enim philosophati fueritis, ait, me semper habentes in memoria, et que passus sum et que feci circumferentes uniuersa, facile sustinebitis mala. Non hoc autem solo modo, sed et in eo quod ab omnibus multa pocientur procuratione.

72.1.6 Et quod prius quidem manifestauit, dicens: Si feceritis hec, beati estis; alterum autem: Qui suscipit uos, me suscipit, dicens.

72.1.7 Omnium enim aperiut eis domos ut et ex modorum philosophia, et eorum qui procurant prouidencia, duplicem habeant consolationem.

72.1.8 Deinde quia hoc eis ordinauit ut debentibus orbem terrarum uniuersum percurrere, excogitans quoniam alterutris hiis proditor priuatus est, et nullo eorum pocietur;

72.1.9 neque ea que in laboribus patiencia, neque ea que eorum qui suscipiunt procuratione, turbatus est rursus.

72.1.10 Quod et euangelista significauit, ostendens quoniam propter illum turbatus est. Hec enim, ait, dixit et turbatus est spiritu, et testatus est et dixit: Vnus ex uobis tradet me.

72.1.11 Rursus in omnes circumstituit timorem eo quod non nominatim dixit. Et nimirum nullius sibiipsis conscii mali existentes, propriis tamen cogitationibus enunciationem Christi credibiliorem putabant.

72.1.12 Idcirco aspiciebant inuicem. Igitur in eo quidem quod in unum circumstituit, omnem succidebat timorem. In eo uero quod adiecit, unus ex uobis, conturbauit omnes.

72.1.13 Quid igitur? Alii quidem aspiciunt inuicem, qui uero undique feruens erat Petrus, Iohanni innuit.

72.1.14 Quia enim prius increpatus est et uolentem lauare prohibuit, et ubique inuenitur ab amore impetum faciens, et criminatus huius gracia formidans, neque siluit, neque uerbum locutus est, sed per medium Iohannem uult discere.

72.1.15 Illud autem dignum est querere quid utique umquam agoniam pacientibus omnibus et trementibus uertice formidante, Iohannes uelut uoluptans recumbit in sinu Ihesu, et non recumbit solum, sed et pectori incidit, et non hoc solum dignum est questione, sed et quod deinceps.

72.1.16 Quid utique est? Quod de seipso dicit: Quem amabat Ihesus. Propter quid enim nullus alius hoc dicebat de seipso? Quamuis et alii amabantur, sed hic plus aliis. Si uero nullus alius hoc de seipso dixit, sed ipse de seipso mirabile nichil.

72.1.17 Facit autem et Paulus id tempore uocante, ita dicens: Noui hominem ante annos quatuordecim, et nimirum non paruas suiipsius exponit laudes.

72.1.18 Aut paruum tibi esse uidetur audientem: Sequere me. Confestim dimittentem retia et patrem sequi, et cum Petro solum eum accipere in mortem, et alibi rursus in domum ingressum?

72.1.19 Ipse uero qualem Petro exponit, et non uelauit in dicendo Christum, dicens: Petre, diligis me plus hiis? Et ubique ostendens eum feruidum et familiariter habentem ad eum.

72.1.20 Quando denique dixit: Hic autem quid? ex multa affectione hoc dixit. Quid igitur nullus alius dixit de seipso? Quoniam neque ipse dixisset utique nisi in hunc incidisset locum.

72.1.21 Si enim dicens quoniam Petrus innuit Iohanni interrogare, nichil aliud adiecisset, multam fecisset anxietatem et querere nos coegisset causam. Proterea soluens hanc ait: Recumbebat in sinu Ihesu.

72.1.22 Aut parum estimas didicisse te, audiens quoniam recumbebat, et tantam ei magister tribuebat propalationem? Si uero huius causam queris discere, amoris res erat. Propterea ait: Quem diligebat Ihesus.

72.1.23 Ego uero et illud propter aliud estimo facere uolentem ostendere seipsum alienum a crimine. Propterea propalatur et audet quia propter quid non in alio loco hoc dixit, sed quando uertex innuit.

72.1.24 Vt enim ne estimes quoniam ut maiori existenti innuit, dicit quoniam propter multum amorem hoc fiebat. Quid autem et incidit pectori? Nondum de eo magnum suspicabantur, alter autem et tristiciam eorum mitigabat.

72.1.25 Dicens enim et uisum eorum esse tristem tunc. Si enim animabus turbati sunt, multo magis uisibus. Mitigans igitur eos et sermone et interrogatione, primum se facit et concedit recidere in pectus.

72.1.26 Intuere autem et eius ingloriationem. Non enim dixit nomen suum, sed: Quem amabat. Quemadmorum et Paulus ait: Noui hominem ante annos quatuordecim.

72.1.27 Tunc utique primum eum redarguit Ihesus, et neque tunc nominatim, sed qualiter? Cui ego intingens panem dabo.

72.1.28 Et modus conuersiuus quoniam neque ob mensam uerecundatus est eodem pane communicans. Esto communio salis eum non conuertit, ab eo suscipere panem quem non utique euulsisset?

72.1.29 Sed non illum. Idcirco Sathanas tunc introiuit in eum, deridens eum ob in uerecundiam. Donec enim fuit collegii, non audebat insilire, sed extrorsum immittebat.

72.1.30 Quia uero manifestum eum fecit et exterminauit, insiluit de reliquo cum otio. Non enim oportebat talem existentem quam multum incorreptum et existentem detinere intus.

72.1.31 Propterea eiecit eum de reliquo et abscissum accipit. Tunc ille et deliquit eos et exiuit nocte. Dicit ei Ihesus: Amice, quid facis, fac citius. Et nullus nouit discumbentium.

72.2.1 Pape, quanta insensibilitas! Qualiter non mollitus est neque uerecundatus est, sed inuerecundior factus exiuit.

72.2.2 Fac citius. Non precipientis est neque consiliantis, sed et exprobrantis et ostendentis quoniam ipse uolebat corrigere. Quia uero incorrecte se habebat, dimittit. Et hoc nullus nouit eorum qui recumbebant.

72.2.3 Multam utique quis hic anxietatem inueniet, sed deinde interrogantibus discipulis quis est dicit: Cui ego intingens panem dabo, et neque intellexerunt, preter quam Iohannes quia latenter dixit ut nullus audiret.

72.2.4 Etenim Iohannes propterea ad pectus recidens interrogat ceu ad aurem ut non fieret manifestus proditor. Et Christus ita respondit et neque tunc fecit manifestum.

72.2.5 Sed hic quidem nudius dixit ei: Quod facis, fac citius. Illi uero non intellexerunt.

72.2.6 Hoc autem dixit ostendens quoniam ea uera que ad Iudeos ab eo dicta sunt erant de morte sua. Etenim ad illos dicta sunt: Potestatem habeo ponere animam meam, et potestatem habeo accipere eam. Et nullus leuat eam a me.

72.2.7 Donec detinuit, nullus preualuit. Quia uero dimisit, de reliquo tunc res facilis fit. Que omnia enigmatice insinuans, dixit: Quod facis, fac citius.

72.2.8 Et neque tunc eum manifestum fecit. Fortassis enim eum et dimisisset, fortassis utique Petrus et interfecisset eum. Propterea nullus cognouit recumbentium.

72.2.9 An neque Iohannes? Neque hic. Nequaquam enim putauit quoniam discipulus in tantum exeat iniquitatis.

72.2.10 Quia enim procul a tali iniquitate erat, neque de aliis suspicari hoc habebat.

72.2.11 Et quoniam continue dixit quoniam non de omnibus dico, et nusquam abscidit. Et hic estimarunt de alio dici: Erat autem nox quando exiuit.

72.2.12 Propter quid michi et tempus dicis? Vt discas temeritatem quoniam neque tempus eum detinuit ab impetu, sed neque hoc manifestum eum fecit.

72.2.13 Etenim timore detenti et agonia multum tunc turbati fuerant. Ideo ueram quidem eorum que dicta sunt causam ignorauerunt. Estimabant autem quoniam inopibus ut quid daret, hoc dixit.

72.2.14 Multam enim faciebat pauperum procurationem, docens nos multum pro hoc facere studium. Hic enim marsupium habebat, et ea que mittebantur, portabat.

72.2.15 Et nimirum nullus uidebatur afferens pecunias. Sed quoniam quidem nutriebant eum ex existentibus discipulo dixit. Hoc autem nusquam enigmatice insinuauit.

72.2.16 Qualiter autem non peram, non uirgam, non es iubens deferre marsupium ferebat? Ad inopum ministerium ut discas quoniam ualde pauperem et crucifixum huius oportet partis multam facere procurationem.

72.2.17 Multa enim ad nostram dispensans doctrinam agebat. Hoc igitur estimarunt discipuli ut inopibus quid daret. Ex neque hoc conuertit scilicet usque ad ultimum diem nolle eum traducere.

72.2.18 Hoc et nos oportet facere et non diuulgare eorum qui coexistunt peccata, etsi insanibiliter se habeant.

72.2.19 Etenim et postea uenienti prodere, osculum dedit et suscepit rem tantam, et ad multum difficiliorem processit, crucem ipsam mortem exprobrabilissimam.

72.2.20 Et rursus illic eamdem clemenciam ostendit. Et gloriam hic hanc rem uocat, docens nos quoniam nichil ita turpius et exprobrabilissimum quod non clarum faciat eum qui participat cum secundum Deum fit.

72.2.21 Postquam denique exiuit Iudas ad tradendum eum, dixit: Nunc glorificatus est filius hominis. Hac uia eas que ceciderant cogitationes discipulorum restituens et suadens, non solum non tristari, sed et letari.

72.2.22 Propterea et Petrum a principio increpauit. Hoc enim mortem factum superasse mortem, gloria magna est.

72.2.23 Et hoc est quod de seipso dixit: Cum exaltatus fuero, tunc cognoscetis quia ego sum. Et rursus: Soluite templum hoc. Et rursus: Signum non dabitur uobis nisi signum Ione.

72.2.24 Qualiter enim non gloria magna, et post mortem preualere ei qui ante mortem maior erat? Vt enim credatur resurrectio, maiora operati sunt discipuli.

72.2.25 Si autem non uiueret, non Deus esset. Qualiter in nomine eius tot operati sunt hii? Et Deus glorificabit eum in seipso.

72.2.26 Quid est et Deus glorificabit eum in seipso? Hoc est, per seipsum, non per alium. Et confestim glorificabit eum simul cum cruce.

72.2.27 Non enim per tempus longum, ait, neque multum a resurrectione expectabit tempus, neque tunc monstrabit clarum, sed confestim in ipsa cruce, ea que clara apparebunt.

72.2.28 Sol denique auersus est, petre scisse sunt, uelum scissum est, multa corpora eorum qui dormierant, resurrexerunt.

72.2.29 Sepulchrum signacula habebat et custodes assidebant, et iniacente corpori lapide suscitatum est corpus.

72.2.30 Quadraginta dies transierunt, et spiritus uenit traditio, et omnes eum preconabant.

72.2.31 Hoc est: Glorificabit eum in seipso, et confestim glorificabit eum, non per angelos et archangelos, neque per aliam aliquam uirtutem, sed per seipsum.

72.3.1 Qualiter autem et glorificauit per seipsum? Omnia agens que ad gloriam filii sunt, et nimirum omnia filius fecit. Vide quoniam ea que ab ipso fuerant patri reponit?

72.3.2 Adhuc paruo tempore uobiscum sum. Et sicut Iudeis dixi: Queretis me et non inuenietis. Et ubi ego sum, uos non potestis uenire, et uobis dico modo.

72.3.3 Incipit de reliquo a tristibus post cenam. Quando enim Iudas exiuit, non adhuc uespera erat sed nox. Quia enim debebat paulo post insistere, oportebat omnia exponi eis ut habeant in memoria.

72.3.4 Magis autem spiritus omnia submemorabat. Multa enim docens ceu primum audientes et tales debentes sustinere temptationes abicere.

72.3.5 Qui enim ad sompnum ferebantur sicut et alius ait euangelista et tristicia detinebantur sicut et ipse dixit: Quoniam enim hec dixi, tristicia impleuit uestrum cor. Qualiter igitur utique hec omnia detinent certissimum est?

72.3.6 Quid utique unquam igitur dicebatur? Non paruum ei fiebat lucrum in Christi gloriam manifeste scire, postea submemoratos quoniam hoc olim audierant a Christo.

72.3.7 Cuius autem gracia presubmittit eorum animam, dicens: Adhuc paruo tempore uobiscum sum? Nam Iudeis quidem decenter dicebatur, nos autem cuius gracia similiter illis qui indeuoti sunt in eundem ordinem ducis? Nequaquam.

72.3.8 Et cuius gracia dixit: Sicut dixi Iudeis? Recolui quoniam non nunc aduersorum presencia hec predico, sed desuper ea preuideram, et testes uos qui audistis quoniam et ad Iudeos hec dixi.

72.3.9 Idcirco et adiecit: Filioli; ut audientes: Sicut dixit Iudeis, non et in eos similiter dictum esse quod dictum est estiment. Non igitur submittens eos, sed consolans hec dixit ut non inopinabilia instancia eis uersuta turbent.

72.3.10 Quo uado ego, uos non potestis uenire. Ostendit quoniam mors eius translatio quedam est et transpositio melior ad locum corpora non suscipientem corruptibilia.

72.3.11 Hec autem dicit et eum qui in seipsum erigens amorem discipulorum et ardentiorem faciens.

72.3.12 Scitis, enim ait, quoniam cum uiderimus aliquos dilectissimorum discedentes exardescimus maxime, et cum uiderimus in locum abeuntes in quem neque nobis possibile est abire.

72.3.13 Igitur illos quidem terrens hoc dixit, hiis autem amorem accendens. Talis est locus ut non solum illi, sed neque uos, qui dilectissimi estis, possitis abire illuc.

72.3.14 Hic et dignitatem suiipsius ostendit. Et uobis dico modo. Propter quid modo? alter illis et aliter uobis; hoc est, non cum illis. Vbi autem quesierunt eum Iudei? ubi autem discipuli?

72.3.15 Discipuli quidem cum fugiebant. Iudei uero quando insanabilia patiebantur uersuta et omnem superexcedencia sermonem, ciuitate eis capta et diuina undique aduersus eos delata.

72.3.16 Igitur illis quidem tunc dixit propter infidelitatem, uobis autem nunc ut non inopinabilia superueniant uersuta. Mandatum nouum do uobis.

72.3.17 Quia enim in tumultuationem eos incisuros esse dixerat hoc audientes ut deserti debentes esse, consolatur illos amorem, omnium bonorum radicem et munitionem, circuminduens eos.

72.3.18 Acsi diceret: Doletis abeunte me, sed si amaueritis adinuicem, fortiores eritis. Qualiter igitur non hoc dixit eis sed quod isto magis profuit eis? In hoc cognoscent omnes quoniam discipuli mei estis.

72.3.19 Et propter hoc simul ostendit quoniam non extinguetur societas discipulorum, quando et cognitionem eis dedit. Hoc autem dixit quando proditor ab eis abscisus est.

72.3.20 Qualiter autem id mandatum dicit nouum et in ueteri testamento positum? Ipse id fecit nouum modo; induxit denique: Vt ego amaui uos.

72.3.21 Non enim preexistentibus uobis directionibus debitum uobis reddidi, sed ipse incepi. Ita et uos benefacere dilectissimis oportet, et non debentes eis. Et dimittens docere eis miracula que erant facturi, ab amore eos designat.

72.3.22 Quid utique, inquam? Quoniam hoc maxime est quod ostendit homines sanctos. Omnis enim est uirtutis materia.

72.3.23 Per hoc maxime saluamur omnes. Hoc enim est esse, ait, discipulum. Ita uos uniuersi laudabunt, cum uiderint uos meum imitantes amorem.

72.4.1 Quid igitur non multo magis miracula ostendunt hoc? Nequaquam. Multi enim dicent, Domine, nonne in nomine tuo demonia eiecimus?

72.4.2 Et rursus letantibus eis quoniam demonia eis obediunt, ait: Ne letemini quoniam demonia uobis obediunt, sed quoniam nomina uestra scripta sunt in celis.

72.4.3 Et nimirum et hoc orbem terrarum induxit quia et illud preerat. Si uero non esset illud, neque hoc permansisset.

72.4.4 Hoc denique confestim eos fecit bonos et optimos, scilicet esse omnium cor et animam unam. Si uero ab inuicem discessissent, odio omnia perissent.

Morale lxxii. De amore et uita uirtuosa.

72.4.5 Non illis autem hoc dicebat solum, sed et omnibus qui debebant credere in eum. Quia et nunc nichil aliud est quod scandalizat gentiles quam quod non amor est.

72.4.6 Sed et quod signa non fiunt, incusant, sed non ita. Vbi autem amorem ostenderunt apostoli?

72.4.7 Vides Petrum et Iohannem indiuisibiliter habentes ad inuicem ad templum ascendentes? Vides Paulum ita ad eos dispositum?

72.4.8 Si enim alia habebant, multo magis habebant matrem bonorum ab anima. Virtuosa enim est res uegetatur. Vbi enim nequicia est, exsiccatur planta.

72.4.9 Cum enim multiplicata fuerit iniquitas, frigebit amor. Sed et ethnicos non ita inducunt signa ut uita. Vitam autem nichil ita facit claram ut amor.

72.4.10 Illa enim facientes multociens et seductores nominarunt, uitam autem capere nequaquam habebant puram.

72.4.11 Quando quidem predicatio nondum distributa erat, decenter signa in admiratione erant. Nunc autem a uita oportet in admiratione esse.

72.4.12 Nichil enim ita conuertit gentiles ut uirtus animi. Nichil scandalizat ut malicia.

72.4.13 Cum enim uiderit auaricia utentem, rapientem eum qui contraria iubet, et hii qui eiusdem sunt tribus ut feris utentem eum qui iubet inimicos amare, delirationem dicit ea que dicta sunt.

72.4.14 Cum autem uiderit trementes mortem qualiter suscipiet eos qui de immortalitate sermones? Cum uiderit diligere principatum et aliis seruientem passionibus, firmius in suis manet dogmatibus, nichil magnum ymaginans.

72.4.15 Nos enim sumus causa manendi eos in errore. Nam dogmata quidem que apud seipsos olim contempsissent, sed et nostra similiter admittantur, ex uita autem nostra prohibentur.

72.4.16 Nam per uerba quidem philosophari facile est. Multi enim et apud eos hoc fecerunt, inquirunt autem eam que per opera demonstrationem, sed antiquos qui apud nos excogitent.

72.4.17 Sed non credunt, ait, sed eos qui nunc uiuunt, inquirunt. Ostende enim michi fidem tuam, ait, per opera tua. Cum autem magis fera diuellimus proximorum substancias, iacturam nos uocant orbis terrarum.

72.4.18 Hec gentiles detinent et non permittunt ad nos transire. Quare nos et horum uindictam dabimus, non pro quibus male agimus solum, sed et pro quibus blasphematur nomen Dei.

72.4.19 Vsquequo pecuniis et uoluptati et aliis sumus alligati passionibus? Desistamus igitur de reliquo. Audi quid ait propheta de quibusdam insipientibus: Comedamus et bibamus; cras enim moriemur.

72.4.20 In presentibus quidem neque hoc est dicere, ita multique hominum circuminduuntur, ita et eis improprians dixit propheta: An habitatis soli in terra?

72.4.21 Idcirco et formidaui ne quid difficile paciamur, et multum attrahamus id quod a Deo supplicium.

72.4.22 Quod ut non fiat uirtutem capiamus omnem ut futuris fruamur bonis, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY