PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

72.2.20 Et rursus illic eamdem clemenciam ostendit. Et gloriam hic hanc rem uocat, docens nos quoniam nichil ita turpius et exprobrabilissimum quod non clarum faciat eum qui participat cum secundum Deum fit.
CLOSE
Griffolini

72.2.20 ubi rursus suam prae se fertB: pre se fert suam benignitatem, hic clarificari se dicit, erudiens nos, nihil adeo turpe, adeo foedum esse, quod non clariorem reddat, qui id pro dei facit uoluntate.
CLOSE
Griffolini-Montanus

72.2.20 vbi rursus suam prae se fert benignitatem: hic clarificari se dicit, erudiens nos, nihil adeo turpe, adeo foedum esse, quod non clariorem reddat, qui id pro dei facit voluntate.
CLOSE
Montfaucon

72.2.20 Ac rursum illic benignitatem suam ostendebat: hic vero rem illam gloriam vocat, docens nihil adeo turpe, adeo ignominiosum esse, quod non clariorem reddat, quando secundum Deum efficitur.