Omelia LXXII (lxxi)
72.1.1 Amen amen dico vobis: qui accipit, si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
72.1.2 Magna dei remuneratio in seruos, et cultores suos, et merces nobis inde comparatur. Qui vos accipit, inquit, me accipit: et qui accipit me, accipit eum qui misit me.
72.1.3 Huic autem rei, vt Christum quis recipiat, et huius patrem, quid aequiparari possit? Sed quaenam haec est ad prius dicta consequentia? quid commune habet ad illud, Beati eritis, si feceritis ea: quod nunc dicit, qui accipit vos?
72.1.4 Atqui optime consequitur. Cum enim exituri essent in mundum, et multa passuri, dupliciter eos consolatur, et a se, et ab aliis.
72.1.5 Si sapietis, inquit, et me in memoria habebitis, et quae passus sum, et quae feci, animo frequenter voluetis, omnes aequo animo molestias tolerabitis. Non solum autem hoc modo, sed etiam quod ab omnibus multam experirentur beneuolentiam et subuentionem.
72.1.6 Et prius quidem illud declarauit dicens, Si feceritis haec, beati eritis. alterum vero cum diceret, Qui vos recipit, me recipit.
72.1.7 omnes enim domos eis aperuit. Itaque et a morum probitate, et a subuenientium charitate eis duplicem affert consolationem:
72.1.8 inde cum eis vniuersi orbis peragrationem imperauit, intelligens vtroque proditorem priuari,
72.1.9 neque vllum aut patientiae in laboribus, aut accipientium benignitatis fructum consecuturum, iterum turbatus est,
72.1.10 et hanc causam euangelista significat inquiens: Et cum haec dixisset, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen amen dico vobis, quia vnus ex vobis me tradet.
72.1.11 Iterum omnibus timorem incutit, cum non nominatim reum ostenderet. Atqui nullius sibi criminis conscii, quam conscientiae suae, Christi sententiam veriorem duxerunt, ideo aspiciebant inuicem discipuli.
72.1.12 Quod enim ad vnum proditio referebatur, hoc formidinem minuebat: sed quod addiderat, Vnus ex vobis: simul omnes perturbabat.
72.1.13 Quid igitur? Alter alterum intuebatur. Petrus autem semper amore aestuans, Ioanni innuit:
72.1.14 Cum enim paulo ante increpitus esset, quod volentem lauare prohiberet (semper enim desiderii1603: dersideii, et amoris vehementia reprehendebatur) ideo veritus cum neque pati posset, neque loqui auderet, per alium id tentat cognoscere.
72.1.15 Illud autem haud immerito dubitandum, cur omnibus dubitantibus, atque trementibus, etiam ipso Apostolorum principe, Ioannes securus, ac si in deliciis esset in gremio Iesu recubuit, vel potius supra pectus. Neque hoc tantum inquirendum, sed et quae sequuntur.
72.1.16 Inquit enim, Quem diligebat Iesus. Cur nemo aliorum hoc de eo dixit?1603: dixit. Atqui et alii amabantur, hic autem praecipue. Quod si alii hoc de eo non dixerunt, sed ipse tantum de seipso, nihil mirum.
72.1.17 Facit autem hoc et Paulus, cum tempus exigeret, inquiens: Noui hominem ante annos quatuordecim: Atqui non paruas alias de se laudes praeteriit:
72.1.18 An parum tibi videtur audientem, Sequere me: euestigio dimissis retibus et patre, secutum: et cum Petro assumptum in montem, et praeterea domum solum ingressum?
72.1.19 Ipse autem quot Petri laudes prosequitur? Neque subticet Christum dixisse, Petre amas me plus his. Et semper eius feruorem in Iesum et Charitatem enarrat.
72.1.20 Cum autem inquit, Hic autem quid? ex magno locutus est desiderio. et cur nemo alius hoc de ipso dixit? Quia neque ipse dixisset, nisi in hunc incidisset locum:
72.1.21 nam si cum dixerit Petrum innuisse Ioanni, vt interrogaret, nihil aliud addidisset, dubitari et quaeri causa potuisset: ideo hanc affert. Et recubuit super pectus Iesu.
72.1.22 An parum hic didicisse eum arbitraris, cum tanta frueretur magistri benignitate1603: benignitae? Quod si de hoc etiam causam quaeris, amoris dicam: quare inquit, quem diligebat.
72.1.23 Ego autem et alia ratione hoc dictum arbitror, ne nimium sibi tribuere videretur. Cur enim alias non dixit, sed cum Apostolorum princeps innuit?
72.1.24 Ne ergo arbitrareris tanquam maiori Petrum innuisse, amoris causam affert. Cur autem recubuit supra pectus? Nondum debitam de eo conceperant opinionem, praeterea et moerorem ita lenit.
72.1.25 Credibile enim est tunc moestos fuisse: nam si animo, multo magis facie erant perturbati: eos igitur verbis consolatus Christus, permittit vt Ioannes supra pectus recumbat.
72.1.26 Et considera discipuli humilitatem, nomen subticet, tantum, Quem diligebat, inquit. quemadmodum Paulus: Noui hominem ante quatuordecim annos.
72.1.27 tunc primum proditorem indicat Iesus, neque tamen nominatim, sed illum esse cui intinctum panem porrigeret.
72.1.28 qui modus reprehensiuus fuit, quod neque mensae communicationem reuereretur: quod si mensae communicatio eum rubore non1603: om. suffudit, haec panis porrectio quem non mouisset?
72.1.29 Sed non Iudam, cuius impudentiam videns diabolus, in cor eius intrauit: donec enim in aliorum numero fuit, non est ausus in eum ingredi, sed extra oppugnabat:
72.1.30 postquam vero palam factus est et separatus, licenter iam irrupit, neque inemendabilis erat amplius in aliorum numero tolerandus,
72.1.31 ideo iam eiicitur, quem mox diabolus comprehendit. Dicit ei Iesus: Quod facis, fac citius. Hoc autem nemo sciuit discumbentium.
72.2.1 O amentiam. Quo modo non mollitus est?1603: est. Quo modo non puduit, sed impudentior factus exiuit?
72.2.2 Illud autem verbum, Fac citius: non imperantis est, neque consulentis: sed exprobrantis, et reuocantis ad emendationem: sed cum esset inemendabilis, dimisit eum. Et hoc nemo intellexit1603: intellixit discumbentium.
72.2.3 Multum hic dubitari posset, cum dixisset, Cui intinctum panem porrexero, quo modo nescierunt? sed tam submissa voce id Ioanni dixit, vt minime ab aliis audiretur:
72.2.4 etenim propterea Ioannes1603: om. supra pectus recumbens, tantum non ad aurem interrogat, ne palam fieret proditor. Et Iesus ita respondit, ne adhuc nominatim manifestum faceret,
72.2.5 apertius tamen inquit ei, Quod facis, fac citius. Illi vero non intellexerunt.
72.2.6 Hoc autem dixit, vt vera esse ostenderet, quae ad Iudaeos de morte dixerat, cum inquit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam: et, Nemo tollit eam a me.
72.2.7 Quandiu ergo retinere voluit, nemo contra valuit: cum autem permisit, tunc facile fuit auferri: quae omnia significans inquit: Quod facis, fac citius.
72.2.8 Neque eum1603: enim tunc palam fecit proditorem: fortasse enim eum discerpsissent Apostoli, fortasse Petrus tunc interemisset, ideo nemo recumbentium nouit quis esset.
72.2.9 Nunquid et Ioannes? Neque ipse, neque enim putauit discipulum in tantam prorupturum iniquitatem.
72.2.10 Cum enim longe a tali scelere abessent, neque de aliis suspicabantur:
72.2.11 et cum frequenter dixisset, non de omnibus dico, et neminem nominasset, etiam de alio dicere arbitrabantur. Erat autem nox quando exiuit.
72.2.12 Cur tempus notas1603: notat? Vt hominis intelligas temeritatem, cum ne temporis quidem importunitate abduceretur: neque hoc illi animaduerterunt,
72.2.13 timore enim perturbabantur: ideo veram verbi Iesu causam non deprehenderunt. Putabant, inquit, vt egenis aliquid daret ista dixisse.
72.2.14 Multum Iesu curae erant pauperes, et hoc ad nostram doctrinam. Hic enim loculos habebat, et pecuniam.
72.2.15 Atqui nemo pecuniam Christo dedisse narratur, sed quod discipulae victui necessaria praebebant.
72.2.16 Quo modo enim qui neque peram, neque baculum ferri iubet, loculos ferebat? Ad pauperum ministerium: vt intelligas quanta tibi inopum et miserorum hac etiam parte cura impendeat.
72.2.17 Multa enim Iesus ad nostram fecit eruditionem. hoc igitur dixisse Iesum opinabantur discipuli, pauperibus vt aliquid daret. et neque ad vltimum diem voluit proditorem Iesus palam facere.
72.2.18 Huius exemplum nobis sequendum est, neque proximorum vicia etiam incurabilia publicanda sunt.
72.2.19 Etenim postmodum ad se tradendum venienti osculum dedit, et rem tantam suscepit, cum traderetur ad tormenta, ad crucem, ad mortem ignominiosam,
72.2.20 vbi rursus suam prae se fert benignitatem: hic clarificari se dicit, erudiens nos, nihil adeo turpe, adeo foedum esse, quod non clariorem reddat, qui id pro dei facit voluntate.
72.2.21 Cum ergo exiisset Iudas, dixit Iesus: Nunc clarificatus est filius hominis. Quo verbo labantes discipulorum mentes erigit, et confirmat, vt non modo non contristentur, sed et gaudeant,
72.2.22 ideo Petrum a principio increpuit. Nam quod morte quis mortem vincat, gloria maxima est:
72.2.23 et hoc est quod de seipso dicebat: Cum exaltatus fuero, tunc cognoscetis, quia ego sum. Et iterum, Soluite templum hoc: et iterum, Signum non dabitur vobis, nisi signum Ionae.
72.2.24 Et quo modo non magna est gloria post mortem, maiora iis quae ante mortem facta essent, praestare posse? Vt enim crederetur resurrectio, maiora postmodum operati sunt discipuli:
72.2.25 quod si non viuebat, neque erat deus, quo modo in nomine eius tanta facere potuissent? Et deus clarificabit eum in seipso:
72.2.26 hoc est, per se, non per alium. Et continuo clarificabit eum. vna cum cruce:
72.2.27 neque enim diu post, neque longum resurrectionis tempus est expectandum vt tunc clarum efficiat, sed continuo in ipsa cruce mira apparebunt.
72.2.28 Sol nanque obscuratus est, petrae scissae et velum, et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt.
72.2.29 Sepulchrum signatum erat, custodes aderant, et clausum lapide corpus surrexit.
72.2.30 Post quadraginta dies ascendit in coelum. Inde spiritus delapsa satietas est in Apostolos, et omnes continuo Iesum praedicarunt:
72.2.31 hoc est, Et deus clarificabit eum in seipso, et continuo clarificabit eum: non per angelos aut archangelos, non per aliam aliquam virtutem, sed per seipsum.
72.3.1 Quo modo autem clarificauit per seipsum? Omnia ad filii gloriam operatus. Atqui omnia filius fecit. Vides quod filii opera ad patrem refert?
72.3.2 Adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me, et non inuenietis. et sicut dixi Iudaeis, vbi ego sum, vos non potestis venire, et vobis dico modo.
72.3.3 Iam incipit futuras post coenam calamitates enarrare. Cum Iudas exiuit, non vesper, sed nox erat. Cum vero paulopost capiendus esset: opus fuit eis omnia commendare, vt recordarentur,
72.3.4 vel potius spiritus omnia suggerebat. Verisimile est enim multa suggessisse, tanquam prius audiuissent, et tales subituri essent tentationes.
72.3.5 Qui enim somno erant grauati, vt et alius inquit euangelista, atqui etiam tristicia detenti, vt etiam ipse ait, Sed quia haec locutus sum vobis, tristicia impleuit cor vestrum: quo modo haec omnia accurate retinere potuissent? Sed cur itaque dicebantur?
72.3.6 Non paruam eis ad dei gloriam attulit vtilitatem, cum postmodum recordati sint, eadem manifeste iam olim se a Christo intellexisse.
72.3.7 Qua autem gratia ante eorum animum vulnerat inquiens, Adhuc modicum vobiscum sum? Iudaeis enim non immerito hoc dicebatur. Cur eadem ratione nobiscum agis, qua cum perfidis illis et ingratis? Minime.
72.3.8 Qua ergo gratia inquis, sicut dixi Iudaeis? Reduxi in memoriam, quia non nunc propter malorum praesentiam haec dico, quae a principio praeuideram, et testes vos qui audistis estis, quod ad Iudaeos his etiam verbis locutus sum:
72.3.9 ideo addidit, Filioli, vt audientes, sicut dixi Iudaeis, non itidem ad se dictum putarent: non ergo vulnerandi animos eorum gratia, sed vt consolaretur, his verbis vsus est, ne praeter spem molesta eis, et grauia narrando perturbarentur.
72.3.10 Quo ego vado, vos non potestis venire. Ostendit mortem suam translationem esse ad meliora, et ad locum corruptibilia corpora non admittentem.
72.3.11 haec dicit, vt sui excitet desiderium, et vehementius reddat.
72.3.12 Nostis enim cum aliquem charissimorum discedentem1603: discentem videmus, et in eum maxime locum quo nobis non est accedere, maiorem in modum mouemur, atque incendimur.
72.3.13 Iudaeis ergo ad terrorem id dixit, quod his ad augendum desiderium. Talis est locus, quo vado: vt non solum illis, sed ne vobis quidem eo accessus pateat:
72.3.14 vbi suam demonstrat dignitatem. Et vobis dico modo, Cur modo? Aliter vobis quam illis, id est, non cum illis. Vbi nam quaesierunt eum Iudaei? Vbi et discipuli?
72.3.15 Discipuli, quando fugerunt: Iudaei, quando intolerabilia mala, et omnem cogitationem exuperantia perpessi sunt, vrbe eorum capta, et coelitus in eos diuina ira vndique delata:
72.3.16 illis ergo propter incredulitatem tunc ita locutus est, discipulis autem ne inexpectata opprimerentur calamitate. Mandatum nouum do vobis.
72.3.17 Cum enim his verbis perturbari eos verisimile esset, ac si deserti relinquerentur, eos amore et charitate muniens, quae bonorum omnium radix est, atque principium, consolatur,
72.3.18 quasi dicat, Me abeunte doletis?1603: doletis; verum si vos inuicem dilexeritis, fortiores eritis: sed cur non ita dixit? quoniam vtilius dixit. In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli.
72.3.19 Propter hoc simul ostendit nullum secuturum fastidium, cum signum ipsis dederit. haec autem post proditoris abitum verba fecit.
72.3.20 Cur autem mandatum dicit nouum, quod in veteri testamento positum est? Ipse id nouum fecit per modum ipsum: addidit ergo, Sicut ego dilexi vos.
72.3.21 Non enim vestris praecedentibus meritis debitum persolui, sed ego incepi. Ita et vos decet amicis esse beneficos, et quibus non debetis, et omissis miraculis quae ipsi erant facturi, dilectionis eos signo notat.
72.3.22 Quid tandem? Quoniam vel hoc maxime sanctorum hominum1603: hominem est indicium: etenim omnis virtutis fundamentum est,
72.3.23 propter hanc in primis omnes salutem1603: salut consequemur: hoc est, inquit, esse discipulum: sic ab omnibus laudem consequemini, cum viderint vos meam imitantes dilectionem.
72.4.1 Sed cur non potius miracula hoc ostendunt? Minime. Multi enim dicent, Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus?
72.4.2 et iterum gaudentibus ipsis, quod daemonia sibi parerent, dixit, Nolite gaudere quia daemonia vobis subiiciuntur, sed quod nomina vestra scripta sint in coelis.
72.4.3 Atqui miracula orbem terrarum allexerunt, sed cum dilectio praecessisset, aliter nulla secuta essent miracula:
72.4.4 hoc enim quamprimum eos et bonos reddidit, et benignos, quod scilicet vnus erat animus omnibus: quod si varia fuissent sententia, omnia perdidissent.
72.4.5 Neque illos duntaxat, sed et omnes qui postmodum credituri erant, admonet. Nam et nunc nihil gentiles perturbat, quam quod nulla est charitas:
72.4.6 sed et signa non fieri accusant, non tamen itidem. In quo autem dilectionem ostenderunt Apostoli:1603: Apostoli?
72.4.7 Intuere Petrum et Ioannem, quanta concordia vixerunt, cum ad templum ascenderunt. Intuere Paulum, qualiter eis affectus fuerit.
72.4.8 quod si aliis fulserunt virtutibus, multo magis dilectione bonorum matre. Ab anima namque virtute praedita haec germinat. Vbi malicia, illic haec planta exarescit.
72.4.9 Cum enim multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Et gentiles non ita signis adducuntur, vt vita, quam nihil adeo vt dilectio commendat.
72.4.10 Qui enim miracula faciunt, nonnunquam deceptores ab illis appellantur: vitae puritas, non nisi bonum arguit.
72.4.11 Cum ergo nondum praedicatio esset instituta, merito signa animos allexerunt, nunc vitae bonitate alliciendi1603: alliciandi sunt.
72.4.12 Nihil enim adeo gentiles arguit, vt virtus: nihil adeo offendit, vt malicia:
72.4.13 quare cum cupidum, cum raptorem, misericordiam et liberalitatem praedicantem, cum contribules suos tanquam bestias tractantem viderit gentilis eum qui etiam inimicos esse diligendos praecipit, illius dicta pro nugis habebit.
72.4.14 Cum mortem formidantem viderit, quo modo immortalitatis rationes accipiet? Cum ambitiosos, cum aliis affectibus addictos, magis in sua confirmabitur opinione, nihil de nobis magnum autumans.
72.4.15 Nos sumus causa, nos inquam, vt illi in errore permaneant, iampridem doctrinam suam damnassent, et nostram approbassent, nisi vita nostra retraherentur.
72.4.16 Verbis philosophari perfacile, hoc enim multi apud eos fecerunt: sed inquirunt operum probationem. Verum maiores nostros sibi proponant, inquies.
72.4.17 Non credunt, sed viuentes intuentur. Ostende, inquiunt, nobis fidem tuam per opera. Cum autem grauius fera, proximi bona dissipamus, luem nos orbis appellant1603: appellent:
72.4.18 hoc illos retinet, ne ad nos transferantur. Itaque horum nos poenas dabimus, non solum eorum quae ipsi commisimus, sed quorum authores fuimus, vt dei nomen blasphemaretur.
72.4.19 Quousque tandem pecuniis, voluptatibusque, et aliis inseruiemus affectibus? Abstineamus iam deinceps. Audi prophetam de1603: om. quibusdam stultis loquentem: Comedamus et bibamus, cras moriemur:
72.4.20 de praesentibus hoc dicendum non est, adeo nonnulli omnium res complectuntur, quibus rursus Propheta his verbis exprobrat: Nunquid soli habitabitis terram?
72.4.21 Quamobrem vereor, ne quid grauius accidat, neve iram dei in nos vehementius prouocemus.
72.4.22 Ad quam auertendam, omnem amplectamur virtutem, vt futura bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria, in secula seculorum, Amen.