PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

72.2.2 Fac citius. Non precipientis est neque consiliantis, sed et exprobrantis et ostendentis quoniam ipse uolebat corrigere. Quia uero incorrecte se habebat, dimittit. Et hoc nullus nouit eorum qui recumbebant.
CLOSE
Griffolini

72.2.2 illud autem uerbum fac citius. non imperantis est: neque consulentis. sed exprobrantis: et reuocantis ad emendacionem. Sed cum esset inemendabilis. dimisit eum. et hoc nemo intellexit discumbentium.
CLOSE
Montfaucon

72.2.2 Illud autem, fac citius, non imperantis, nec consulentis est; sed exprobrantis, et demonstrantis se optare ut resipiscat. Sed cum obduratus esset, dimisit eum. Et nemo, inquit, discumbentium novit.