Commentarius

[Homilia LXXII]

72.1.1 Amen amen dico vobis, qui accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

72.1.2 Magna Dei merces collata iis qui servos suos fovent et beneficio afficiunt, indeque fructus nobis proveniunt. Nam qui recipit vos, inquit, me recipit; et qui recipit me, recipit eum qui misit me.

72.1.3 Christum et ejus Patrem recipere, quid hoc1862 huic officio aequiparandum? Et quae consequentia ad dicta superius? quid haec commune habent cum iis quae supra dixit, Beati eritis, si haec feceritis: Qui recipit vos?

72.1.4 Optime haec consonant, vide autem quomodo. Quia exituri erant, et gravia multa passuri, duobus illos modis consolatur; et a se, et ab aliis.

72.1.5 Si philosophati fueritis, inquit, meique memoriam servaveritis, et quae passus sum et quae feci omnia versantes, facilius aerumnas feretis. Neque hoc solum modo; sed quod etiam ab omnibus multa officia sitis accepturi.

72.1.6 Primum vero significavit cum dixit, Si haec feceritis, beati eritis; alterum vero cum dicit, Qui vos recipit, me recipit.

72.1.7 Omnium quippe domos ipsis aperuit; ita ut ex morum probitate, et ex sibi opera1862: operam ferentium caritate, duplicem haberent consolationem.

72.1.8 Deinde postquam haec illis praecepit, utpote totum orbem pervasuris; cogitans proditorem his utrisque privari, nihilque horum consequuturum esse;

72.1.9 neque ex patientia in laboribus, neque ex suscipientium officiis, turbatus est rursum:

72.1.10 quod significans Evangelista, et illum ideo turbatum declarans, adjicit: Et cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est et dixit: Unus ex vobis me tradet.

72.1.11 Iterum omnibus timorem incutit, quod non illum nominatim efferat. Illi vero anxii sunt, licet nullius sibi mali conscii, quia Christi sententiam tutiorem, quam suas ipsas cogitationes ducebant. Quare se mutuo respiciebant.

72.1.12 Quod in unum proditionem restringeret, timorem minuebat; quod adderet, unus ex vobis, omnes conturbabat.

72.1.13 Quid ergo? Alii quidem omnes se mutuo respiciunt. Petrus vero semper fervens, Joanni annuit.

72.1.14 Quia enim pridem correptus fuerat, et lavare volentem cohibuerat, et ubique comparet amore ardens, sed increpatur; ideo timens, neque quievit, neque loquutus est; sed Joannis opera vult ediscere.

72.1.15 Illud porro quaesitu dignum est, cur omnibus anxiis, timentibus, coryphaeo metuente, Joannes quasi laetus in sinu Jesu recubat; nec recubat solum, sed in pectus incidit: neque hoc solum quaesitu dignum est, sed et aliud consequens.

72.1.16 Quid illud? Quod de se dicit, quem diligebat Jesus. Cur nemo alius id de se dixit, quamvis alii quoque amarentur? Verum hic magis quam alii. Quod si nullus alius hoc de se dixit, sed ipse solus, nihil mirum.

72.1.17 Hoc ipsum opportuno tempore facit Paulus his verbis: Scio hominem ante annos quatuordecim. Atqui non paucas alias sui laudes prosequutus est.

72.1.18 An putas id parum esse, quod ut audivit, Sequere me; statim relictis retibus et patre sequutus sit, et quod cum Petro solus assumtus sit in montem, et rursus cum in domum ingressus est?

72.1.19 Ipse vero quantum Petri encomium narravit, nec tacuit dixisse Christum illi: Petre amas me plus his? Et ubique illum ferventem et sincere ipsi affectum exhibet.

72.1.20 Quando autem dicebat, Hic autem quid? ex amore magno sic loquebatur. Ideo nemo alius hoc de illo dixit, sed neque ipse Joannes dixisset, nisi in hunc incidisset locum.

72.1.21 Nam si postquam dixit Petrum annuisse Joanni ut interrogaret, nihil addidisset, nos certe in dubium conjecisset, et causam inquirere coegisset, ideo ipse affert: Recubuit super pectus Jesu.

72.1.22 An parum te didicisse putas, cum recubuisse audis, et quod tanta apud magistrum frueretur fiducia? Si vero causam quaeris: id ex amore proveniebat: ideo ait, quem diligebat Jesus.

72.1.23 Ego vero puto illum ob aliam causam id fecisse, ut ostenderet se a crimine alienum. Ideo fidenter agit: nam cur non alio in loco id dicit, sed innuente coryphaeo.1862: coryphaeo?

72.1.24 Ne putes enim ipsi innuisse ut majori, ait ex amore multo id profectum esse. Cur in pectus Christi incidit? quod nihil adhuc magnum de illo opinarentur, praeterea moerorem ita leniebat.

72.1.25 Verisimile namque est illos vultu moestos fuisse. Nam si animo turbati erant, multo magis vultu. Illos lenit et verbis et interrogatione, hinc invitat conceditque ut in pectus suum recidat.

72.1.26 Vide autem quam sit alienus a fastu. Non dicit quippe nomen, sed, quem diligebat. Quemadmodum et Paulus cum diceret, Scio hominem ante annos quatuordecim.

72.1.27 Tunc autem primum ipsum confutat Jesus, neque tamen nominatim: sed quomodo? Cui ego intinctum panem porrexero.

72.1.28 Modus quoque reprehensionem afferebat: neque enim mensam reveritus est, cum eodem vesceretur pane. Esto non cohibuerit mensae consortium, ab eo buccellam panis accipere quem non flexisset?

72.1.29 Non illum certe. Quapropter tunc satanas in illum intravit, ejus deridens impudentiam. Donec in choro fuit, non ausus est ingredi, sed extrinsecus oppugnabat.

72.1.30 Postquam vero ipsum Christus palam fecit, et segregavit, libere demum in illum insiluit. Neque enim talis cum esset sine spe emendationis, decebat illum adhuc intus manere.

72.1.31 Ideo ejecit illum, separatum1862: et separatum illum satanas abripit, dimissisque illis noctu proditor recessit. Dicit ei Jesus, Amice, quod facis, fac citius. Hoc autem nemo scivit discumbentium.

72.2.1 Papae, quantum sensu omni carebat! Quomodo non flexus est, nec erubuit; sed impudentior factus exivit?

72.2.2 Illud autem, fac citius, non imperantis, nec consulentis est; sed exprobrantis, et demonstrantis se optare ut resipiscat. Sed cum obduratus esset, dimisit eum. Et nemo, inquit, discumbentium novit.

72.2.3 Hic magna quaestio moveri possit: quo pacto interrogantibus discipulis quis esset, dicit, Cui intinctum panem porrexero, neque sic intellexerunt; nisi forte clam dixerit, ita ut nemo audiret.

72.2.4 Nam ideo Joannes supra pectus recumbens, ad aurem fere interrogabat, ita ut proditor non palam fieret: et Christus sic respondit, ut non manifestum illum faceret.

72.2.5 Et quamvis cum emphasi Jesus dixerit: Amice, quod facis, fac citius. Illi neque sic intellexerunt.

72.2.6 Hoc autem dicebat ut ostenderet ea quae Judaeis ille de morte dixerat, vera esse; nempe, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; et, Nemo tollit eam a me.

72.2.7 Quamdiu ergo retinere voluit, nemo contra potuit; cum permisit autem, tunc facile fuit. Haec igitur omnia subindicans dixit, Quod facis, fac citius.

72.2.8 Neque tunc illum notum fecit. Forte namque illum discerpsissent, forte Petrus occidisset. Ideo id nemo discumbentium novit.

72.2.9 Quid neque Joannes? Ne ille quidem: non putavit enim discipulum in tantam prorupturum iniquitatem.

72.2.10 Quia enim procul erant a tanto scelere, de aliis nihil hujusmodi suspicari poterant.

72.2.11 Ut ergo prius dixerat illis, Non de omnibus dico, et nihil aperuerat; sic et nunc de alio dici putarunt. Erat autem nox quando exivit, inquit.

72.2.12 Cur mihi tempus dicis? Ut discas ejus petulantiam, cujus impetum ne tempus quidem cohibuit. Sed neque hoc illum palam fecit.

72.2.13 Illi igitur metu detenti et formidine multa, turbabantur, et veram dictorum causam non norant. Suspicabantur autem ut egenis aliquid daret, ista dixisse.

72.2.14 Multam enim gerebat pauperum curam, ut nos ad idipsum naviter agendum institueret. Neque sine causa id putabant; ille namque loculos habebat.

72.2.15 Atqui nemo pecuniam ipsi dedisse narratur. Verum quia1862: quod discipulae ex bonis suis ad victum necessaria ipsi suppeditabant: hoc ille nusquam vel subindicavit.

72.2.16 Cur porro is qui jubet, nec peram, neque aes, neque baculum ferri, loculos ferebat ad pauperum ministerium? Ut discas vel eum qui nihil habeat et crucem portet, hanc maxime rem curare oportere.

72.2.17 Multa enim faciebat, ut nos institueret. Hoc igitur Jesum dixisse putarunt discipuli, ut quidpiam pauperibus daretur: neque tamen hoc proditorem flexit, quod ad ultimam usque diem, illum traducere et notum facere noluerit.

72.2.18 Hoc et nobis quoque faciendum est: contubernalium peccata non revelanda sunt, etiamsi incurabilia sint.

72.2.19 Etenim postea ipsi ad prodendum accedenti osculum dedit, ac rem suscepit tantam, cum ad longe formidabiliorem pergeret, ad crucem nempe, et mortem ignominiosissimam.

72.2.20 Ac rursum illic benignitatem suam ostendebat: hic vero rem illam gloriam vocat, docens nihil adeo turpe, adeo ignominiosum esse, quod non clariorem reddat, quando secundum Deum efficitur.

72.2.21 Postquam igitur exierat Judas ad prodendum, dicit: Nunc clarificatus est Filius hominis. Hinc lapsos discipulorum animos erigens, suadensque ut non modo non tristentur; sed etiam gaudeant.

72.2.22 Ideo Petrus1862: Petrum a principio increpavit. Nam quod morte quis mortem vincat, gloria est magna.

72.2.23 Et hoc est quod ille de seipso dicit: Cum exaltatus fuero, tunc cognoscetis quia ego sum; et rursum, Solvite templum hoc; iterumque, Signum non dabitur, nisi signum Jonae.

72.2.24 Quomodo enim non gloria sit maxima, post mortem majora posse quam ante mortem? Ut enim resurrectio crederetur, majora fecere discipuli.

72.2.25 Si enim non vixisset, et Deus non fuisset, quomodo hi in nomine ejus tanta fecissent? Et Deus clarificabit eum.

72.2.26 Quid est, Deus clarificabit eum in seipso? Hoc est, per seipsum, non per alium; et statim clarificabit eum, simul cum cruce.

72.2.27 Non post longum tempus, inquit, nec diu post resurrectionem illum reddet splendidum; sed statim in ipsa cruce, conspicuae res apparebunt.

72.2.28 Sol namque obscuratus est; petrae scissae sunt, velum quoque scissum est, multa corpora sanctorum qui dormierant suscitata sunt;

72.2.29 sepulcrum signacula habebat, custodes assidebant: et cum lapis corpori superpositum1862: superpositus esset, corpus surrexit.

72.2.30 Post quadraginta dies Spiritus datus est, et statim omnes illum praedicarunt.

72.2.31 Hoc est illud, Glorificabit illum in seipso, et statim glorificabit illum: non per Angelos1862: angelos et archangelos, non per aliam quamdam potestatem, sed per seipsum.

72.3.1 Quomodo clarificavit per seipsum? Omnia faciendo ad gloriam Filii. Atqui omnia Filius fecit. Viden’ ipsum opera Filii ad Patrem referre?

72.3.2 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me, et non invenietis: et sicut dixi Judaeis, Ubi ego sum, vos non potestis venire, et vobis dico modo.

72.3.3 Jam tristia orditur post coenam. Nam cum Judas exivit, non vespera erat, sed nox. Cum enim paulopost adventuri essent qui illum caperent, oportebat omnia illis commendare, ut memoria retinerent.

72.3.4 Imo potius Spiritus omnia ipsis suggerebat; multaque tunc, ut verisimile est, abjecerunt utpote qui tunc primum audirent, et tot tentationes passuri essent.

72.3.5 Nam qui in somnum prae tristitia lapsi sunt, ut ait alius Evangelista; et ipse quoque Christus ait: Sed quia haec loquutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum; quomodo haec omnia accurate retinere potuissent?

72.3.6 Sed cur illis dicebantur? Non modicum ipsis lucrum ad Christi gloriam obveniebat, quod haec clare scirent postea, dum recordarentur se haec a Christo audivisse.

72.3.7 Cur autem illorum animum prius dejicit dicens, Adhuc modicum tempus vobiscum sum? Judaeis namque jure dicebatur, nos vero quare cum ingratis illis locas? Minime facio.

72.3.8 Et cur ait, Sicut dixi Judaeis? Reduxit in memoriam, quia non nunc ob malorum praesentiam haec praedixit, sed jam olim praeviderat, ipsique testes erant, qui audierant ipsum haec Judaeis dicentem.

72.3.9 Quare addidit illud, Filioli; ut cum audirent illud, Sicut dixi Judaeis, ne putarent simili modo sibi dictum fuisse. Non ergo ut dejiceret illorum animos hoc dixit, sed ut consolaretur, ne inexspectatae aerumnae ipsos turbarent.

72.3.10 Quo ego vado, vos non potestis venire. Ostendit mortem suam esse translationem et transitum ad meliora, et ad locum corruptibilia corpora non recipientem.

72.3.11 Haec porro dicit etiam ut eorum erga se amorem excitet et ferventiorem efficiat.

72.3.12 Scitis enim cum aliquos nobis amicissimos videmus abscedentes, nos magis incendi; maxime cum videmus eos in locum concedere quo nos ire non possumus.

72.3.13 Ut ergo Judaeos terreret, haec dixit, utque discipulorum amorem incenderet. Talis est ille locus, quo non illi modo, sed nec vos quoque amicissimi possitis venire.

72.3.14 Hic quoque dignitatem suam ostendit. Et vobis dico modo.1862: modo. Cur, modo? Aliter illis, aliter vobis; id est, non cum illis. Ubinam illum quaesierunt Judaei? ubi discipuli?

72.3.15 Discipuli cum fugerent; Judaei vero quando in calamitates ingentes et inauditas inciderunt, urbe capta, et ira Dei undique illos circumsidente.

72.3.16 Discipulis ergo tunc propter incredulitatem ita loquutus est: Vobis nunc ego, ne inexspectatam subeatis calamitatem. Mandatum novum do vobis.

72.3.17 Cum enim versimile esset illos iis auditis, ac si deserti prorsus essent, in perturbationem delapsuros esse: consolatur ipsos, omnium bonorum radice ad securitatem muniens eos, nempe caritate;

72.3.18 ac si diceret: Me abeunte doletis:1862: doletis? verum si vos mutuo diligatis, fortiores eritis. Cur ergo non ita dixit? Quia quod longe utilius erat protulit. In hoc cognoscent omnes quod discipuli mei estis.

72.3.19 His enim significavit, chorum suum nunquam esse solvendum, postquam hoc indicium illis dederat. Hoc vero dixit quando proditor ab illis separatus est.

72.3.20 Cur autem hoc mandatum dicit novum esse, quod in veteri quoque Testamento positum erat? Ipse illud novum fecit ipso praecipiendi modo, intulit enim, Sicut dilexi vos.

72.3.21 Non enim vestris praecedentibus meritis debitum persolvi; sed ipse coepi, inquit, sic et vos oportet amicis vestris beneficia praestare, nullo debito obstrictos: et omissis miraculis quae edituri erant, ex caritate illos distinguit.

72.3.22 Quare? Quia hoc maxime sanctorum indicium et argumentum est: omnem quippe indicat sanctitatem.

72.3.23 Per hoc maxime omnes salutem consequimur. Hoc est, inquit, esse discipulum. Sic vos laudabunt omnes, cum vos viderint meam imitari dilectionem.

72.4.1 Quid ergo? Annon potius hoc miracula ostendunt? Minime. Multi enim dicent, Domine, nonne in nomine tuo daemonia ejecimus?

72.4.2 et iterum, gaudentibus ipsis, quod daemonia sibi parerent, dicit: Ne gaudeatis quia daemonia vobis subjiciuntur; sed quia nomina vestra scripta sunt in caelis.

72.4.3 Atqui hoc orbem adduxit, quia illud jam aderat; si illud non adfuisset, hoc non mansisset.

72.4.4 Caritas enim illos statim bonos probosque reddidit, effecitque ut omnes unum cor et anima essent. Nam si dissensio fuisset, omnia peritura erant.

72.4.5 Neque illis tantum hoc loquutus est, sed et omnibus in ipsum postea credituris. Siquidem et nunc nihil aliud gentilibus offendiculo est, quam quod caritas non adsit.

72.4.6 At, inquies, nos quoque arguunt quod signa non fiant. Verum non usque adeo. In quo autem dilectionem ostenderunt Apostoli?

72.4.7 Viden’ Petrum et Joannem qui nunquam separantur, in templum ascendentes? viden’ Paulum, quo nempe sit erga illos affectu; et tamen dubitas?

72.4.8 Nam si aliis fuerunt virtutibus instructi, multo magis bonorum matrem possederunt. Haec quippe ab anima virtute praedita germinat; at ubi nequitia est, exarescit.

72.4.9 Cum abundaverit iniquitas, inquit, refrigescet caritas multorum. Gentiles certe non ita movent signa, ut vita: vitam nihil ita instituit, ut dilectio.

72.4.10 Nam signorum editores, deceptores saepe vocarunt, vitam vero puram nunquam carpere possunt.

72.4.11 Quamdiu ergo praedicatio non tantum profecerat, jure signa in admiratione erant; nunc autem ex vita mirabiles esse oportet.

72.4.12 Nihil enim Gentiles ita afficit, ut virtus; nihil ita illis offendiculo est, ut improbitas, et jure quidem.

72.4.13 Cum enim viderint1862: viderit avarum et raptorem, contraria praecipientem, eumque qui inimicos diligere jubetur, in contribules suos, tamquam in feras saevientem, nugas praecepta illa vocabit.

72.4.14 Cum viderit quempiam mortis formidine captum, quo pacto immortalitatis doctrinam accipiet? Cum ambitiosos viderit, aliisque animi morbis captos, potius in sua manebit sententia, nihilque de nobis magnum putabit.

72.4.15 Nos enim, nos utique in causa sumus cur illi in suo errore persistant: nam doctrinam illam olim suam repudiarunt, et nostra admirantur; sed ex vita nostra arcentur.

72.4.16 Nam verbis philosophari facile est: multi enim apud illos id fecerunt: adhuc vero requirunt opera bona. Veteres illos qui apud nos fuerunt recogitent.

72.4.17 At illi non credunt, et nos praesentes observant. Ostende nobis, inquiunt, fidem per opera. Haec nusquam sunt. Sed cum nos vident plus quam feras proximos nostros discerpere, nos orbis perniciem vocant.

72.4.18 Haec Gentiles retinent, ne ad nos transeant: itaque nos horum poenas dabimus; non solum quod mala perpetremus; sed etiam quod nomen Dei blasphemetur.

72.4.19 Quousque pecuniis, deliciis aliisque vitiis dediti erimus? Abstineamus denique. Audi quid de quibusdam insensatis dicat propheta: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur.

72.4.20 De praesentibus hoc dicere non possumus, ita multi omnium bona absorbent, quod illis exprobrans dicebat propheta: Numquid soli habitabitis terram?

72.4.21 Quamobrem timeo ne quid mali accidat, et ingentem nobis attrahamus Dei ultionem.

72.4.22 Quod ne fiat, virtutem exerceamus omnem, ut futura consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, unaque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY