PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

72.1.15 Illud autem dignum est querere quid utique umquam agoniam pacientibus omnibus et trementibus uertice formidante, Iohannes uelut uoluptans recumbit in sinu Ihesu, et non recumbit solum, sed et pectori incidit, et non hoc solum dignum est questione, sed et quod deinceps.
CLOSE
Griffolini

72.1.15 Illud autem haud immerito dubitandum, cur omnibus dubitantibus atque trementibus, etiam ipso apostolorum principe, Ioannes securus, ac si in delitiis esset in gremio Iesu recubuit, uel potius supra pectus. Neque hoc tantum mirandum, sed et quae sequuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

72.1.15 Illud autem haud immerito dubitandum, cur omnibus dubitantibus, atque trementibus, etiam ipso Apostolorum principe, Ioannes securus, ac si in deliciis esset in gremio Iesu recubuit, vel potius supra pectus. Neque hoc tantum inquirendum, sed et quae sequuntur.
CLOSE
Montfaucon

72.1.15 Illud porro quaesitu dignum est, cur omnibus anxiis, timentibus, coryphaeo metuente, Joannes quasi laetus in sinu Jesu recubat; nec recubat solum, sed in pectus incidit: neque hoc solum quaesitu dignum est, sed et aliud consequens.