Homilia LXXII (lxxi)

72.1.1 Amen, amen dico uobis, qui accipit, si quem misero, me accipit, qui autem me accipit, accipit eum qui misit me1530: me misit.

72.1.2 Magna dei remuneratio in seruos et cultores suos et merces nobis inde comparatur. Qui uos accipit, inquit, me accipit, et qui accipit me, accipit eum qui misit me.

72.1.3 Quid nunc Christi et patris acceptio ad rem de qua agitur? Quid1470/1530: Quis ad illud beati eritis, si feceritis ea, quod nunc dicit: Qui accipit uos?

72.1.4 Atqui optime consequitur. Cum enim exituri essent in mundum, et multa passuri dupliciter eos consolatur, et a se et ab ipsis.

72.1.5 Si sapietis, inquit,B: inquit? et me in memoriam1530: memoria habebitis, et quae passus sum, et quae feci, animo frequenter uoluetis, omnes aequo animo molestias tollerabitis.

72.1.6 Et superius inquit: Si haec scitis, beati eritis. Nunc aliter eos consolatur, quod scilicet aliorum in se inuenturi sint humanitatem.

72.1.7 Omnes enim domos eis aperuit. Itaque et a sapientia et a subuenientium caritate eis duplicem affert consolationem.

72.1.8 Inde cum eis uniuersi orbis peragrationem imperarit, intelligens utroque proditorem priuari,

72.1.9 neque ullum aut patientiae in laboribus, aut accipientium benignitatis fructum consecuturum, iterum turbatus est,

72.1.10 et causam Euangelista significat inquiens: Et turbatus est spiritu, et protestatus est et dixit: Amen, amen dico uobis, quia unus ex uobis me tradet.

72.1.11 Iterum omnibus timorem incutit, cum non nominatim reum ostenderet. Atqui nullius sibi criminis conscii, quam conscientiae suae Christi sententiam ueriorem duxerunt. Ideo aspiciebant inuicem discipuli.

72.1.12 Quod enim ad unum proditio referebatur, hoc formidinem minuebat. Quod autem addiderat: Vnus ex uobisF: uobis me tradet, simul omnes perturbarat.

72.1.13 Quid igitur? alter alterum intuebatur. Petrus autem semper amore aestuans Ioanni innuit.

72.1.14 Cum enim paulo ante increpitus1486: increpipitus esset, quod uolentem lauare prohiberet, (Semper enim desiderii et amoris uehementia reprehendebatur.) ideo ueritus cum neque pati posset, neque loqui auderet, per alium id tentat cognoscere.

72.1.15 Illud autem haud immerito dubitandum, cur omnibus dubitantibus atque trementibus, etiam ipso apostolorum principe, Ioannes securus, ac si in delitiis esset in gremio Iesu recubuit, uel potius supra pectus. Neque hoc tantum mirandum, sed et quae sequuntur.

72.1.16 Inquit enim: Quem diligebat Iesus. Cur nemo aliorum hoc de eo dixit? Atqui etF: om. alii amabantur, hic autem precipue. Quod si alii hoc de eo non dixerunt, sed ipse tantum de se ipso nihil mirum.

72.1.17 Facit autem hoc et Paulus, cum tempus exigeret, inquiens: Noui hominem ante annos quatuordecim, et non paruas de se laudes intexuit.

72.1.18 An parum tibi uidetur audientem: Sequere me, euestigio dimissis retibus et patre secutum?1530: secutum: et cum Petro assumptum in montem, et pretereaF: propterea domum solum ingressum?B/1470/1486: ingressum.

72.1.19 Ipse autem quot Petri laudes prosequitur? Neque subticet Christum dixisse: Petre, amas me plus hisB: iis, et semper eius feruorem in Iesum et caritatem enarrat.

72.1.20 Cum autem inquit: Hic autem quid1530: quid? ex magno locutus est desiderio, et cur nemo alius hoc dixit? quia neque ipse dixisset, nisi in hunc incidisset locum.

72.1.21 Nam si cum dixerit Petrum innuisse Ioanni, ut interrogaret, nihil aliud addidissetB: addisset; F: addidixissetB: addisset; F: addidixisset, dubitari et quaeri causa potuisset, ideo hanc affert et: Recubuit supra1530: super pectus Iesu.

72.1.22 An parum hinc1486/1530: hic didicisse eum arbitraris, cum tanta frueretur magistri benignitate? Quod si de hoc etiam causam quaeris, amoris dicam. Quare inquit: Quem diligebat.

72.1.23 Ego autem et alia ratione hoc dictum arbitror, ne nimium sibi tribuere uideretur. Cur enim alias non dixit, sed cum apostolorum princeps innuit?

72.1.24 Ne ergo arbitrareris tanquam maiori Petrum innuisse, amoris causam affert.B: affert? Cur1470: Cum autem recubuit supra pectus?1470: pectus. Non dum debitam de eo conceperant opinionem, et pretereaB/1470/1486/1530: preterea et moerorem ita leniit1530: lenit.

72.1.25 Credibile enim est tunc moestos fuisse. Nam si animo, multo magis facie erant perturbati. Eos igitur uerbis consolatus Christus permittit, ut Ioannes supra pectus recumbat.

72.1.26 Et consydera discipuli humilitatem1530: humanitatem. Nomen subticet, tantum quem diligebat. Inquit quemadmodum Paulus: NouiF: Nouit hominem ante quatuordecim annosB: annos quatuordecim.

72.1.27 Tunc primum proditorem indicat Iesus, neque tamen nominatim, sed illum esse, cui intinctum panem porrigeret.

72.1.28 Qui modus reprehensiuus fuit, quod neque mensae communicationem reuereretur. Quod si non illa1486/1530: nulla, haec panis porrectio, quem non mouisset?

72.1.29 Sed non Iudam, cuius impudentiam ridens1470/1486/1530: uidens diabolus, in cor eius intrauit. Donec enim in aliorum numero fuit, non est ausus in eum ingredi, sed extra oppugnabat.

72.1.30 Postquam uero palam factus est, licenter iam irrupit. Neque inemendabilis erat amplius in aliorum numero tolerandus.

72.1.31 Ideo iam eiicitur, quem mox diabolus reprehenditB/1470/1486/1530: comprehendit. Erat autem nox. Dicit ei Iesus: Quod facis, fac citius. Hoc autem nemo sciuit discumbentium.

72.2.1 O amentiam! Quomodo non mollitus est? Quomodo non puduit? Sed impudentior factus exiuit.1530: exiuit?

72.2.2 Illud autem uerbum, fac citius, non imperantis est, neque consulentis, sed exprobrantisF: exprobantis, et reuocantis ad emendationem. Sed cum esset inemendabilis, dimisit eum, et hoc nemo intellexit discumbentium.

72.2.3 Multum hic dubitari posset, cum dixisset: Cui intinctum panem porrexero, quomodo nescierunt,1530: nescierunt? sed tam submissa uoce id Ioanni dixit, ut minime ab aliis audiretur.

72.2.4 Etenim propterea Ioannes supra pectus recumbens, tantum non ad aurem interrogat, ne palam fieret proditor. Et Iesus ita respondit, ne adhuc nominatim manifestum faceret,

72.2.5 apertius tamen inquit ei: Quod facis, fac citius. Illi non intellexerunt.

72.2.6 Hoc autem dixit, ut uera esse ostenderet, quae ad Iudaeos de morte dixerat, cum inquit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam, et nemo tollet eam a me.

72.2.7 Quam diu ergo uoluit, nemo contra ualuit. Cum autem permisit, tunc facile fuit auferri. Quae omnia significans inquit: Quod facis, fac citius.

72.2.8 Neque tunc eum1470/1486/1530: eum tunc palam fecit proditorem. Fortasse enim eum discerpsissent apostoli, fortasse Petrus etiam1470/1486/1530: tunc interemisset. Ideo nemo recumbentium nouit, quis esset.

72.2.9 Nunquid et Ioannes? neque ipse. Neque enim putauit discipulum in tantam prorupturum iniquitatem.

72.2.10 Cum enim longe a tali scelere abessent, neque de aliis suspicabantur,

72.2.11 et cum frequenter dixisset, non de omnibus dico, et neminem nominasset, etiam de alio dicere arbitrabantur. Erat autem nox quando exiuit.

72.2.12 Cur tempus notas?B/F: notas ut hominis intelligas temeritat1530: fol.972]em, cum ne temporis quidem importunitate abduceretur, neque hoc illi animaduerterunt.

72.2.13 Timore enim perturbabantur. Quare ueram uerbi Iesu causam non deprehenderunt.1530: deprehenderunt? Putabant, inquit, ut egenis aliquid daret dixisse.

72.2.14 Multum Iesu curae erant pauperes, et hoc ad nostram doctrinam. Hic enim loculos habebat et pecuniam.

72.2.15 Atqui nemo pecuniam Christo dedisse narratur, sed quod discipulaeB/1470: discipuli uictui necessaria prebebant.

72.2.16 Quomodo enim qui neque peram, neque baculum ferri iubet, loculos ferebat?B: ferebat. Ad pauperum ministerium, ut intelligas quanta tibi inopum et miserorum, hac etiam parte cura impendat1530: impendeat.

72.2.17 Multa enim Iesus ad nostram fecit eruditionem, hoc dixisse Iesum opinabantur discipuli, neque ad ultimum diem uoluit proditorem Iesus palam facere.

72.2.18 Huius exemplum nobis sequendum est, neque proximorum uitia etiam incurabilia publicanda sunt.

72.2.19 Etenim postmodum ad se tradendum uenienti osculum dedit, et1486/1530: om. accoepit, cum traderetur ad tormenta, ad crucem, ad mortem ignominiosam,

72.2.20 ubi rursus suam prae se fertB: pre se fert suam benignitatem, hic clarificari se dicit, erudiens nos, nihil adeo turpe, adeo foedum esse, quod non clariorem reddat, qui id pro dei facit uoluntate.

72.2.21 Cum ergo exisset Iudas, dixit Iesus: Nunc clarificatus est filius hominis, quo uerbo labantes discipulorum mentes erigit et confirmat, ut non modo non contristentur, sed et gaudeant.

72.2.22 Ideo Petrum a principio increpuit. Nam quod morte quis mortem uincat, gloria maxima est,

72.2.23 et hoc est quod de se ipso dicebat: Cum exaltatus fuero, tunc cognoscetis quia ego sum, et iterum: Soluite templum hoc, et iterum: Signum non dabiturB: dabunt uobis nisi signum Ionae.

72.2.24 Et quomodo non magna est gloria post mortem, qui ante mortem maior erat, superare? Vt enim crederetur resurrectio, maiora postmodum operati sunt discipuli.

72.2.25 Quod si non uiuebat, neque erat deus, quomodo in nomine eius tanta facere potuissent? Et deus clarificabit eum in se ipso,

72.2.26 hoc est, per se, non per alium.B: alium? Et continuo clarificabit eum, una cum cruce.

72.2.27 Neque enim diu post, neque longum resurrectionis tempus est expectandum, sed continuo in ipsa cruce mira apparebant.

72.2.28 Sol nanque obscuratus est, petrae scisse et uelum, multa1530: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

72.2.29 Sepulcrum signatum erat, custodes aderant, et clausum lapide corpus surrexit.

72.2.30 Post quadraginta dies ascendit in caelum. Inde spiritus delapsa sacietas est in apostolos, et omnes continuo Iesum praedicarunt.

72.2.31 hoc est, Et deus clarificabit eum in se ipso, et continuo clarificabit eum, non per angelos aut archangelos, non per aliam aliquam uirtutem, sed per se ipsum.

72.3.1 Quomodo autem clarificauit per se ipsum?B/F: ipsum: omnia ad filii gloriam operatus. Atqui omnia filius fecit. Vides quod filii opera ad patrem refert?B: refert:

72.3.3 Iam incipit futuras post coenam calamitates enarrare. Cum Iudas exiuit, non uesper sed nox erat. Cum uero paulo post capiendus esset, opus fuit eis omnia commendare, ut recordarentur,

72.3.4 uel potius spiritus omnia suggerebat. Multa enim erant edocendi, utpote qui nunc primum audiebant, et tanta erant perpessuri.

72.3.5 Nam et somno grauabantur, ut alius inquit Euangelista, et tristitia, ut ipse ait. Vt igitur omnia diligenter retinerent, ita tandem locutus est,

72.3.6 quod non paruam eis ad dei gloriam attulit utilitatem, cum postmodum recordati sint, eadem manifeste iam se a Christo intellexisse.

72.3.7 Qua autem gratia ante eorum animum uulnerat inquiens: Adhuc modicum uobiscum sum?B: sum: Iudaeis enim non immerito hoc dicebatur. Cur eadem ratione nobiscum agis, qua cum perfidis illis et ingratis? Minime.

72.3.8 Qua ergo gratia inquis: Sicut dixi Iudaeis? Reduxi in memoriam, quia non nunc propter malorum praesentiam haec dico, quae a principio praeuideram, et testes uos qui audistis estis, quod ad Iudaeos his etiam uerbis locutus sum,

72.3.9 ideo addidit: Filioli, ut audientibus sicut dixi Iudeis, non itidem ad se dictum putarent. Non igitur1470/1486/1530: ergo uulnerandi animi1530: animos eorum gratia, sed ut consolaretur, his uerbis usus est, ne praeterB: propter spem molesta eis et grauia narrando perturbarentur.

72.3.10 Quo ego uado, uos non potestis uenire. Ostendit mortem suam translationem esse ad meliora, et ad locum corruptibilia corpora non admittentem.

72.3.11 Haec dicit, ut sui excitet desiderium, et uehementius reddat.

72.3.12 Nostis enim cum aliquem carissimorum discedentem uidemus, et eum maxime cum quo nobis non est accedere, maiorem in modum mouemur atque incendimur.

72.3.13 Iudaeis ergo ad terrorem id dixit, quod hic ad augendum desiderium. Talis est locus, quo uado, ut non1530: om. modo nullus illis, sed ne uobis quidem accessus pateat.

72.3.14 Vbi suam demonstrat dignitatem: Et uobis dico modo. Cur modo? aliter quam illis, id est, non cum illis. Vbi nam quaesieruntF/1470/1486: quaesiuerunt eum Iudaei?B: Iudei. Et ubi1470/1486/1530: Vbi et discipuli?

72.3.15 discipuli quando fugieruntF/1470: fugerunt, Iudaei quando intollerabilia mala, et omnem cogitationem exuperantia perpessi sunt, urbe eorum capta, et caelitus in eos diuina ira undique delata.

72.3.16 Illis ergo propter incredulitatem tuncF: om. ita locutus est, discipulis autem ne inexpectata opprimerentur calamitate: Mandatum nouum dedi uobis.

72.3.17 Cum enim hisB: iis uerbis perturbari eos uerisimile esset, ac si deserti relinquerentur, eos amore et caritate, quae bonorum omnium radix est, atque principium consolatur,

72.3.18 quasi dicat: Me abeunte doletis.F: doletis?; 1470/1486/1530: dolebitis.F: doletis?; 1470/1486/1530: dolebitis. Verum si uos inuicem dilexeritis, fortiores eritis. Sed cur non ita dixit?B/F: dixit: quoniam utilius dixit: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis1470/1486/1530: estis discipuli.

72.3.19 Propter hoc simul ostendit, nullum secuturum fastidium, cum signum dederit. haec autem post proditoris abitum uerba fecit.

72.3.20 Cur autem mandatum dicit nouum, quod in ueteri testamento positum est? Ipse id nouum fecit modo. Addidit ergo: Sicut ego dilexi uos.

72.3.21 Non enim uestris precedentibus meritis debitum persolui. Sed ego incoepi. Ita et uos decet amicis esse beneficos, et non quibus1470/1486/1530: quibus non debetis, et omissis miraculis, quae ipse esset facturus, dilectionis eos signo notat.

72.3.22 Quid tandem? Quoniam uel haec maxime sanctorum hominum est inditium. Etenim omnis uirtutis fundamentum est.

72.3.23 Propter hanc in primis omnesB: omnem salutem consequemur. Hoc est, inquit, esse discipulum. Sic ab omnibus laudem consequemini1470/1486/1530: consequimini, cum uiderint uos meam imitantes dilectionem.

72.4.1 Sed cur non potius miracula hoc ostendunt? Minime. Multi enim dicent: Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus,1530: eiecimus?

72.4.2 et iterum gaudentibus ipsis, quod daemonia sibi parerent, inhibuit, ut ideo gauderent, sed quod eorum nomina scripta essent in caelis.

72.4.3 Atqui miracula orbem terrarum allexerunt, sed cum dilectio precessisset, aliter nulla secuta essent miracula.

72.4.4 Hoc enim quam primum eos et bonos reddidit et benignos, quod scilicet unus erat animus omnibus. Quod si uaria fuissent sententia, omnia perdidissent.

72.4.5 Neque illos duntaxat, sed et omnes qui postmodum credituri erantB: erant credituri erant, admonet. Nam et nunc nihil aliud1470/1486/1530: om. gentiles perturbat, quam quod nulla est caritas.

72.4.6 Sed et signa non fieri accusant, non tamen itidem. In quo autem dilectionem ostenderunt apostoli?

72.4.7 Intuere Petrum et Ioannem, quanta concordia uixeruntF: uixerint, cum ad templum ascenderunt?1470/1486/1530: ascenderunt. Intuere Paulum qualiter eis1530: eius affectus fuerit?1470/1486/1530: fuerit.

72.4.8 Quod si aliis fulxerunt uirtutibus, multomagis dilectione bonorum matre. Ab anima nanque uirtute predita haec germinat. Vbi malitia, illic haec planta exarescit.

72.4.9 Cum enim multiplicata est malitia, exarescit dilectio. Et gentiles non ita signis adducuntur, ut uita, quam nihil adeo utB: om. dilectio commendat.

72.4.10 Qui enim miracula faciunt, non nunquam deceptores ab illisF: om. appellantur, uitae puritas non nisi bonum arguunt.1470/1486/1530: arguit

72.4.11 Cum ergo non dum praedicatio esset instituta, merito signa animos allexerunt, nunc uitae bonitate alliciendi sunt.

72.4.12 Nihil enim adeo gentiles arguit, ut uirtus, nihil adeo perturbat, ut malitia.

72.4.13 Quare cum cupidum, cum raptorem misericordiam et liberalitatem praedicantem, et humano genere tanquam bestiis utentem, inimicorum amorem praecipientem, uiderit gentilis, delirum eum et amentem appellabit.

72.4.14 Cum mortis1530: mortem formidantem uiderit, quomodo immortalitatis rationes accipiet? Cum ambitiosos, cum aliis affectibus addictos, magis in sua confirmabitur opinione, nihil de nobis magnum autumans.

72.4.15 Nos sumus causa, nos, inquam, ut illi in errore permaneant. Iampridem doctrinam suam damnassent, et nostram approbassent, nisi uita nostra retraherentur1470/1486/1530: traherentur.

72.4.16 Verbis philosophari perfacile. Hoc enim multi apud eos fecerunt, sed inquirunt operum probationem. Verum maiores nostros sibi proponant, inquies.B: inquies?

72.4.17 Non credunt, sed uiuentes intuentur1470/1486: intuerentur. Ostende, inquiunt, nobis fidem tuam per opera. Cum autem grauius fera proximi bona dissipamus, luem nos orbis appellant.

72.4.18 Hoc illos retinet, ne ad nos transferantur. Itaque horum nos poenas dabimus, non solum eorum quae ipsi commisimus, sed quorum auctores fuimus, ut dei nomen blasphemaretur.

72.4.19 Quousque tandem pecuniis uoluptatibusque et aliis inseruiemus affectibus? Vendicemus iam nos. Audi prophetam de quibusdam stultis loquentem: Comedamus et bibamus, cras moriemur.

72.4.20 De praesentibus hoc dicendum non est, adeo nonnulli omnium res complectuntur, quibus rursus propheta his uerbis exprobrat: Nunquid soli habitatis terram?

72.4.21 Quamobrem uereor, ne quid grauius accidat, ne ue iram dei in nos uehementius prouocemus.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY