72.1.2 Magna eius que circa seruos Dei procurationis retributio, et fructus hinc nobis redditur. Qui enim suscipit, ait, uos, me suscipit. Qui autem suscipit me, suscipit eum qui misit me.
72.1.2 Magna dei remuneratio in seruos et cultores suos et merces nobis inde comparatur. Qui uos accipit, inquit, me accipit, et qui accipit me, accipit eum qui misit me.
72.1.2 Magna dei remuneratio in seruos, et cultores suos, et merces nobis inde comparatur. Qui vos accipit, inquit, me accipit: et qui accipit me, accipit eum qui misit me.
72.1.2 Magna Dei merces collata iis qui servos suos fovent et beneficio afficiunt, indeque fructus nobis proveniunt. Nam qui recipit vos, inquit, me recipit; et qui recipit me, recipit eum qui misit me.