72.2.6 Hoc autem dixit ostendens quoniam ea uera que ad Iudeos ab eo dicta sunt erant de morte sua. Etenim ad illos dicta sunt: Potestatem habeo ponere animam meam, et potestatem habeo accipere eam. Et nullus leuat eam a me.
72.2.6 Hoc autem dixit, ut uera esse ostenderet, quae ad Iudaeos de morte dixerat, cum inquit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam, et nemo tollet eam a me.
72.2.6 Hoc autem dixit, vt vera esse ostenderet, quae ad Iudaeos de morte dixerat, cum inquit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam: et, Nemo tollit eam a me.
72.2.6 Hoc autem dicebat ut ostenderet ea quae Judaeis ille de morte dixerat, vera esse; nempe, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; et, Nemo tollit eam a me.