PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

72.1.5 Si enim philosophati fueritis, ait, me semper habentes in memoria, et que passus sum et que feci circumferentes uniuersa, facile sustinebitis mala. Non hoc autem solo modo, sed et in eo quod ab omnibus multa pocientur procuratione.
CLOSE
Griffolini

72.1.5 Si sapietis, inquit,B: inquit? et me in memoriam1530: memoria habebitis, et quae passus sum, et quae feci, animo frequenter uoluetis, omnes aequo animo molestias tollerabitis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

72.1.5 Si sapietis, inquit, et me in memoria habebitis, et quae passus sum, et quae feci, animo frequenter voluetis, omnes aequo animo molestias tolerabitis. Non solum autem hoc modo, sed etiam quod ab omnibus multam experirentur beneuolentiam et subuentionem.
CLOSE
Montfaucon

72.1.5 Si philosophati fueritis, inquit, meique memoriam servaveritis, et quae passus sum et quae feci omnia versantes, facilius aerumnas feretis. Neque hoc solum modo; sed quod etiam ab omnibus multa officia sitis accepturi.