PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

72.3.7 Cuius autem gracia presubmittit eorum animam, dicens: Adhuc paruo tempore uobiscum sum? Nam Iudeis quidem decenter dicebatur, nos autem cuius gracia similiter illis qui indeuoti sunt in eundem ordinem ducis? Nequaquam.
CLOSE
Griffolini

72.3.7 Qua autem gratia ante eorum animum uulnerat inquiens: Adhuc modicum uobiscum sum?B: sum: Iudaeis enim non immerito hoc dicebatur. Cur eadem ratione nobiscum agis, qua cum perfidis illis et ingratis? Minime.
CLOSE
Griffolini-Montanus

72.3.7 Qua autem gratia ante eorum animum vulnerat inquiens, Adhuc modicum vobiscum sum? Iudaeis enim non immerito hoc dicebatur. Cur eadem ratione nobiscum agis, qua cum perfidis illis et ingratis? Minime.
CLOSE
Montfaucon

72.3.7 Cur autem illorum animum prius dejicit dicens, Adhuc modicum tempus vobiscum sum? Judaeis namque jure dicebatur, nos vero quare cum ingratis illis locas? Minime facio.