72.3.21 Non enim preexistentibus uobis directionibus debitum uobis reddidi, sed ipse incepi. Ita et uos benefacere dilectissimis oportet, et non debentes eis. Et dimittens docere eis miracula que erant facturi, ab amore eos designat.
72.3.21 Non enim uestris precedentibus meritis debitum persolui. Sed ego incoepi. Ita et uos decet amicis esse beneficos, et non quibus1470/1486/1530: quibus non debetis, et omissis miraculis, quae ipse esset facturus, dilectionis eos signo notat.
72.3.21 Non enim vestris praecedentibus meritis debitum persolui, sed ego incepi. Ita et vos decet amicis esse beneficos, et quibus non debetis, et omissis miraculis quae ipsi erant facturi, dilectionis eos signo notat.
72.3.21 Non enim vestris praecedentibus meritis debitum persolvi; sed ipse coepi, inquit, sic et vos oportet amicis vestris beneficia praestare, nullo debito obstrictos: et omissis miraculis quae edituri erant, ex caritate illos distinguit.