72.3.5 Qui enim ad sompnum ferebantur sicut et alius ait euangelista et tristicia detinebantur sicut et ipse dixit: Quoniam enim hec dixi, tristicia impleuit uestrum cor. Qualiter igitur utique hec omnia detinent certissimum est?
72.3.5 Nam et somno grauabantur, ut alius inquit Euangelista, et tristitia, ut ipse ait. Vt igitur omnia diligenter retinerent, ita tandem locutus est,
72.3.5 Qui enim somno erant grauati, vt et alius inquit euangelista, atqui etiam tristicia detenti, vt etiam ipse ait, Sed quia haec locutus sum vobis, tristicia impleuit cor vestrum: quo modo haec omnia accurate retinere potuissent? Sed cur itaque dicebantur?
72.3.5 Nam qui in somnum prae tristitia lapsi sunt, ut ait alius Evangelista; et ipse quoque Christus ait: Sed quia haec loquutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum; quomodo haec omnia accurate retinere potuissent?