PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

72.1.25 Dicens enim et uisum eorum esse tristem tunc. Si enim animabus turbati sunt, multo magis uisibus. Mitigans igitur eos et sermone et interrogatione, primum se facit et concedit recidere in pectus.
CLOSE
Griffolini

72.1.25 Credibile enim est tunc moestos fuisse. Nam si animo, multo magis facie erant perturbati. Eos igitur uerbis consolatus Christus permittit, ut Ioannes supra pectus recumbat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

72.1.25 Credibile enim est tunc moestos fuisse: nam si animo, multo magis facie erant perturbati: eos igitur verbis consolatus Christus, permittit vt Ioannes supra pectus recumbat.
CLOSE
Montfaucon

72.1.25 Verisimile namque est illos vultu moestos fuisse. Nam si animo turbati erant, multo magis vultu. Illos lenit et verbis et interrogatione, hinc invitat conceditque ut in pectus suum recidat.