72.3.8 Et cuius gracia dixit: Sicut dixi Iudeis? Recolui quoniam non nunc aduersorum presencia hec predico, sed desuper ea preuideram, et testes uos qui audistis quoniam et ad Iudeos hec dixi.
72.3.8 Qua ergo gratia inquis: Sicut dixi Iudaeis? Reduxi in memoriam, quia non nunc propter malorum praesentiam haec dico, quae a principio praeuideram, et testes uos qui audistis estis, quod ad Iudaeos his etiam uerbis locutus sum,
72.3.8 Qua ergo gratia inquis, sicut dixi Iudaeis? Reduxi in memoriam, quia non nunc propter malorum praesentiam haec dico, quae a principio praeuideram, et testes vos qui audistis estis, quod ad Iudaeos his etiam verbis locutus sum:
72.3.8 Et cur ait, Sicut dixi Judaeis? Reduxit in memoriam, quia non nunc ob malorum praesentiam haec praedixit, sed jam olim praeviderat, ipsique testes erant, qui audierant ipsum haec Judaeis dicentem.