PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

72.1.16 Quid utique est? Quod de seipso dicit: Quem amabat Ihesus. Propter quid enim nullus alius hoc dicebat de seipso? Quamuis et alii amabantur, sed hic plus aliis. Si uero nullus alius hoc de seipso dixit, sed ipse de seipso mirabile nichil.
CLOSE
Griffolini

72.1.16 Inquit enim: Quem diligebat Iesus. Cur nemo aliorum hoc de eo dixit? Atqui etF: om. alii amabantur, hic autem precipue. Quod si alii hoc de eo non dixerunt, sed ipse tantum de se ipso nihil mirum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

72.1.16 Inquit enim, Quem diligebat Iesus. Cur nemo aliorum hoc de eo dixit?1603: dixit. Atqui et alii amabantur, hic autem praecipue. Quod si alii hoc de eo non dixerunt, sed ipse tantum de seipso, nihil mirum.
CLOSE
Montfaucon

72.1.16 Quid illud? Quod de se dicit, quem diligebat Jesus. Cur nemo alius id de se dixit, quamvis alii quoque amarentur? Verum hic magis quam alii. Quod si nullus alius hoc de se dixit, sed ipse solus, nihil mirum.