PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

72.1.3 Eum autem id est Christum suscipere et eius patrem, quid fiet umquam par? Et que hec consequencia ad ea que dicta sunt? Quid autem commune habet ad hoc quod dicit: Si feceritis hec, beati estis; hoc id est dicere, qui suscipit uos?
CLOSE
Griffolini

72.1.3 Quid nunc Christi et patris acceptio ad rem de qua agitur? Quid1470/1530: Quis ad illud beati eritis, si feceritis ea, quod nunc dicit: Qui accipit uos?
CLOSE
Griffolini-Montanus

72.1.3 Huic autem rei, vt Christum quis recipiat, et huius patrem, quid aequiparari possit? Sed quaenam haec est ad prius dicta consequentia? quid commune habet ad illud, Beati eritis, si feceritis ea: quod nunc dicit, qui accipit vos?
CLOSE
Montfaucon

72.1.3 Christum et ejus Patrem recipere, quid hoc1862 huic officio aequiparandum? Et quae consequentia ad dicta superius? quid haec commune habent cum iis quae supra dixit, Beati eritis, si haec feceritis: Qui recipit vos?