PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

73.1.13 Hoc denique et Lucas enigmatice insinuans, eum dixisse ait: Et ego deprecatus sum de te ut non deficiat fides tua, hoc est ut non in finem pereas, omnino humilia sapere eum docens, et humanam redarguens naturam nichil ipsam secundum seipsam existentem.
CLOSE
Griffolini

73.1.13 Hoc Lucas significat, cum inquit Christus: Et ego pro te rogaui, ne deficeret fides tua, hoc est, ne in fine pereas1470: perias, in omnibus humilitatem eum erudiens, et humanam arguens naturam, quod ex se nihil sit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

73.1.13 Hoc Lucas significat, cum inquit Christus: Et ego pro te rogaui, ne deficeret fides tua. Hoc est, ne in fine pereas: in omnibus humilitatem eum erudiens, et humanam arguens naturam, quod ex se nihil sit.
CLOSE
Montfaucon

73.1.13 Id porro subindicans Lucas, dixisse illum ait: Et ego pro te rogavi, ut non deficeret fides tua; id est, ne prorsus et usque in finem pereas, in omnibus humilitatem docens, et arguens humanam naturam per se nihil esse.