Omelia LXXIII (lxxii)

73.1.1 Dicit ei Simon Petrus, Domine quo vadis? Respondit ei Iesus: Quo ego vado, non potes sequi modo, sequeris autem postea.

73.1.2 Magnum quiddam dilectio est, dilectissimi, et igne ipso vehementius ipsum coelum petit, cuius vim nihil retardare potest:

73.1.3 quare eius feruore accensus Petrus, audito Iesu, Quo ego vado, vos non potestis venire, inquit: Domine quo vadis? hoc autem dicebat non tam discendi, quam sequendi eum desiderio:

73.1.4 nondum enim secuturum se dicere audebat, sed quo iret, rogauit. Christus autem non verbis, sed animo respondit,

73.1.5 quod enim id sensisset Petrus, ex responso Iesu plane constat: ait enim, Quo ego vado, non potes sequi modo.

73.1.6 et cum subderet, Sequeris postea: neque sic desiderium cohibuit, quanuis bene sibi sperandum audiret, sed ita impellitur vt dicat, Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam.

73.1.7 Cum proditionis metum abiecisset, suum in magistrum amorem prae se ferens, aliis tacentibus ipse audenter1603: om. interrogat.

73.1.8 Quid dicis Petre? dicenti, Non potes: te posse dicis? Experientia cognosces nihil esse dilectionem tuam sine gratia diuina.

73.1.9 Vnde constat, hunc casum Iesum pro ipsius vtilitate permisisse.

73.1.10 Nam cum assertioni suae feruore quodam non staret Petrus, non quidem impulit ad negandum, sed desertum reliquit, vt suam ipse intelligeret imbecillitatem.

73.1.11 Dixit se tradendum Iesus, respondit Petrus, Absit a te. Reprehensus est, neque est1603: om. emendatus: sed iterum cum ipsius pedes Christus lauare vellet, dixit, Non lauabis mihi pedes in aeternum.

73.1.12 Iterum nunc audiens non posse sequi, et negaturum magistrum suum: et posse, et non negaturum profitetur: ex quo cum in arrogantiam prolaberetur, et Christo contradiceret, suae admonetur fragilitatis.

73.1.13 Hoc Lucas significat, cum inquit Christus: Et ego pro te rogaui, ne deficeret fides tua. Hoc est, ne in fine pereas: in omnibus humilitatem eum erudiens, et humanam arguens naturam, quod ex se nihil sit.

73.1.14 Cum enim immensa dilectione magistri dicto refragaretur, cohibet eum Iesus, et admonet, vt postmodum emendetur, cum orbis terrarum dispensationem reciperet,

73.1.15 et eorum quae ipsi euenerant recordatus, se agnosceret. Et considera casus magnitudinem. Neque enim semel tantum, atque iterum negauit, sed adeo stupuerat, vt breui ter negaret: vt intelligas, non tam dilexisse, quam dilectum esse.

73.1.16 Veruntamen post tantum casum rogauit, Diligis me plus his?1603: his: Neque enim frigiditate, sed superni auxilii derelictu contigit,

73.1.17 Petri ergo dilectionem accipit, ex ea contradictionem prouenientem tollit. Nam si diligis parere dilecto debes: dicit tibi, et condiscipulis tuis, Non potestis: quid tu contendis1603: contendit?

73.1.18 Non intelligis quid sit dei negatio? cum hoc pacto non vis meae acquiescere assertioni, negando cognosces, quanuis perquam impossibile hoc tibi videbatur:

73.1.19 hoc quidem nesciebas, sed ille in anima tua habitabat, sed tamen praeter expectationem accidit. Animam meam pro te ponam.

73.1.20 Cum enim audisset, neminem maiorem habere charitatem, quam qui animam poneret, continuo summam affectauit.

73.1.21 At Christus re ipsa docuit sui solius esse muneris eam exhibere: inquit enim, Non cantabit gallus, donec ter neges. Hoc est, paulopost.

73.1.22 neque enim longe aberat: intempestam noctem significabat, prima et secunda vigilia praeterierat. Non turbetur cor vestrum. Credibile namque est eos haec1603: om. audiendo perturbatos.

73.1.23 Si enim Apostolorum princeps, et tam feruidus, ante galli cantum ter negabit1603: negauit, magnam quandam calamitatis expectationem animo concepisse, par erat: vt etiam adamantina corda moueri possent.

73.1.24 Cum ergo hac reputatione, non immerito percellerentur, considera quo modo eos consolatur: Non turbetur cor vestrum.

73.1.25 Hoc pacto primum diuinitatis suae potentiam indicat, quod animi motus palam faceret.

73.1.26 Creditis in deum, et in me credite. Hoc est, quod omnia mala transibunt. Nam in me, et in patrem fides omnibus vos persequentibus potentior est, et nihil vos superabit.

73.1.27 inde inquit, In domo patris mei mansiones multae sunt. Quemadmodum Petri moerorem consolatur dicens, Sequeris autem postea: ita et his spem suggerit,

73.1.28 ne enim crederent illi soli factam promissionem, dicit, In domo patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum, Hoc est, ille vos locus manet, qui et Petrum.

73.1.29 Magna illic mansionum copia, nec dicendum est praeparatione opus esse: cum enim dixisset, Non potestis modo me sequi: ne arbitrarentur diuturniorem moram futuram, addidit: Vt vbi sum ego, et vos sitis.

73.1.30 Tantam1603: Tantum huic rei curam adhibeo, vt iam hoc fecissem, nisi iam vobis paratum esset: ostendens multum ipsis fidendum et credendum.

73.2.1 Inde ne fouendae eorum spei gratia dicere videretur, sed1603: om. vt crederent ita esse, addidit: Et1603: om. quo ego vado scitis, et viam scitis.

73.2.2 Demonstrat enim eis non temere in hunc sermonem venisse, sed quia eos hoc iam animo esse vt discere cuperent, intelligebat.

73.2.3 Petrus enim non discendi, sed sequendi gratia ita interrogarat:

73.2.4 sed cum reprehensus esset, etiam quod primum impossibile videbatur, possibile ostendit: et quod impossibile videbatur, cupiditatem auxit, vt id certo cognosceret, ideo ait, Et viam scitis.

73.2.5 Quemadmodum enim nemine quicquam locuto, negaturum Petrum, et scrutatus corda, ne perturbarentur admonuit:

73.2.6 ita hoc in loco dicendo, Viam scitis: eorum indicat cordis desiderium, et dat eis rogandi occasionem.

73.2.7 Petrus quidem amoris gratia quo iret interrogauit, Thomas autem metu inquit: Nescimus quo vadis: et quo modo possumus viam scire?

73.2.8 Et considera quam reuerenter, non dixit, Dic nobis locum, sed nescimus quo vadis. Hoc enim iam omnes scire gestiebant.

73.2.9 Nam si Iudaei id audientes suspensi erant, et quidem cum abire eum cuperent: multo magis qui eo satiari nunquam poterant, quo iret intelligere volebant:

73.2.10 verebantur tamen interrogare, sed nimium vicit desiderium. Quid Christus? Ego sum via, veritas, et vita. Nemo venit ad patrem, nisi per me.

73.2.11 Quid ergo interrogatus a Petro quo iret, non continuo respondit se ad patrem ire, et eos tunc non posse, sed tot verborum ambitu vsus est, et interrogationes mouit, et responsiones?

73.2.12 Iudaeis fortasse merito non dixisset, cur discipulis? Dixit quidem et his et illis1603: om. se a deo venire, et ad deum ire,

73.2.13 sed iterum manifestius quam prius. At Iudaeis quidem merito non dixit. quibus si dixisset, Vos non potestis venire ad patrem, superbiae eum arguissent: nunc id subticens, dubios reddit.

73.2.14 At discipulis, et Petro cur ita dixit? Norat Petri animum et quantum perturbaretur, quod discederet.

73.2.15 Assecutus ergo quod volebat, per obscuritatem sermonis iterum id reuelat. Cum enim dixisset, Vbi sum, nemo potest1603: pont venire: addidit, In domo patris mei mansiones multae sunt: sed ad patrem, nemo potest venire, nisi per me.

73.2.16 Hoc autem noluit eis a principio dicere, ne in maiorem tristiciam adduceret. Dixit autem postquam consolatus est,

73.2.17 ob Petri reprehensionem multum moeroris abstulit. Concepto enim metu, ne itidem ipsi reprehenderentur magis cauebant. Ego sum via: hoc est, quia per me venietis.

73.2.18 Veritas, quia sine dubio haec erunt, neque in me mendacium est. Vita, quia neque ipsa mors prohibere poterit, ne ad me veniatis.

73.2.19 Quod si ego sum via, duce minime indigetis: si veritas, non loquor falsa: si vita, etiam si moriemini, consequimini quae vobis pollicitus sum.

73.2.20 Quod de via dicebat, et intelligebant et confitebantur, reliqua ignorabant: non tamen audebant sciscitari. Multum autem consolabantur, quod viam eum esse audierant.

73.2.21 Si enim, inquit1603: om., in mea potestate est, vt vos ad patrem ducam, omnino venietis. Neque enim alia veniendi via est.

73.2.22 Et cum dixisset, Nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit eum: iterum inquit, Si ego exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum: et nemo potest1603: pont venire ad patrem, nisi per me, semper se patri aequiparans.

73.2.23 Quo modo ergo cum dixerit, Quo1603: Quom vado scitis: subdidit, Si cognouissetis me, et patrem meum vtique, cognouissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.

73.2.24 Non quod sibi contradicat, cognoscebant enim eum, non tamen vt oportebat: cognoscebant deum, sed nondum patrem, post spiritus veniens, omnium in eos cognitionem infudit,

73.2.25 ergo dicit, Si meam noscetis substantiam et dignitatem, noscetis et patris: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. Alterum futurum, alterum praesentis, hoc est, per me.

73.2.26 Visionem autem dicit mentis cognitionem. Quos enim videmus, et videre et ignorare possumus: quos cognoscimus, ignorare non possumus:

73.2.27 propterea inquit, Et vidistis eum: quemadmodum ait, Visus est ab angelis. Atqui ipsa substantia videri nequit: sed visum esse dixit, secundum eorum possibilitatem:

73.2.28 ostendens, quod qui ipsum vidit, patrem vidit. Viderunt autem ipsum non in nuda substantia, sed carne vestitum.

73.2.29 Alibi quoque visionem cognitionem appellat: vt cum dicit, Beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt:

73.2.30 mundi non tantum a fornicatione, sed ab omnibus peccatis. Omne namque peccatum animam maculat.

73.3.1 Adnitamur ergo, vt omnibus sordibus animam mundemus. Mundat autem primum lauacrum, inde aliae multae, et variae viae,

73.3.2 quas benignissimus deus nobis largitus est, quarum prima est eleemosyna.

73.3.3 Eleemosynis enim et fide purgantur peccata: eleemosynis inquam, non ex iniuste quaesitis: haec enim non eleemosyna, sed crudelitas est, et inhumanitas.

73.3.4 Quae enim vtilitas si alium spolies, vt alium induas? A misericordia incipiendum est, non ab immanitate:

73.3.5 nam si aliena damus, nullum nobis emolumentum. Hoc Zachaeus ostendit, qui vt deum placaret, inquit: Si quid defraudaui, reddo quadruplum.

73.3.6 Nos autem multa rapiendo, pauca dando, putamus deum placare, cum magis irritemus.

73.3.7 Dic quaeso, si asinum mortuum et foetidum e triuiis in sacrificium offerres: nonne te omnes lapidarent, vt impium et scelestum?

73.3.8 Quid ergo si ostendero oblationem quae ex rapina sit, foetidi asini oblatione magis execrandam1603: execranda esse, quam veniam merebitur?

73.3.9 Esto, aliqua pecunia ex rapina condatur, nonne mortuo asino grauius olet? Vis intelligere quantus sit peccati foetor? audi prophetam: Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae.

73.3.10 Tu autem verbis deum latere censes quae committis, ipse autem rapinas tuas, et fraudes perpetuo reminiscitur. Imponitur peccatum tuum super altare.

73.3.11 Nec hoc solum reprehensione dignum, sed illud etiam grauius, quod sanctorum animas coinquinas. Siquidem hoc lapis est, et sanctificatur, illae semper ipsum Christum ferunt, et audes illuc tanto scelere comparata offerre?

73.3.12 Minime, inquis. Neque enim eas offero pecunias, sed alias. Ridiculum hoc: nescis quod si in multa pecunia, vel gutta iniquitatis inciderit, tota coinquinatur?

73.3.13 Et quemadmodum si quis in limpidum fontem stercus iniiciat, totum immundum reddit: ita si diuitias auaricia attigerit, omnes foetore suo corrumpit.

73.3.14 Praeterea ingressuri templum manus lauamus, non autem corda. Nunquid enim manus loquuntur?

73.3.15 Anima profert verba, in animam deus inspicit. Nihil opus est mundicia corporis anima coinquinata. Quae vtilitas si manus exteriores lauas, et interiores sordescunt?

73.3.16 Hoc graue est, hoc omnia perdit, quod parua reueriti, magna contemnimus. Illotis enim manibus precari, nihil refert: illota conscientia, hoc maximum malorum.

73.3.17 Ideo Iudaeis huiusmodi immundiciis vacantibus inquit, Laua a malicia cor tuum, quousque erunt in te cogitationes laborum tuorum?

73.3.18 Lauemus et nos, non coeno, sed aqua mundissima: eleemosyna, non auaricia. Primum a rapina te vendica, et tunc profer eleemosynam. Declinemus a malo, et faciamus bonum.

73.3.19 Contine manus a cupiditate, et sic ad eleemosynam extende. Quod si pauperes spoliamus, etiam si non iisdem alios induimus, non tamen effugimus, quin suppliciis simus obnoxii.

73.3.20 Materia nanque placationis materia peccati efficitur. Satius enim est non misereri, quam ita misereri. Nam etiam Cain melius fuisset,

73.3.21 si nihil omnino obtulisset, quam deteriora offerendo deum prouocare. Quod si vero deteriora offerens deum prouocet, qui aliena affert1603: offert, quo pacto deum non prouocat? Ego tibi dixi, inquit, noli rapere, et tu ex rapina me honoras.1603: honoras?

73.3.22 Quid putas? an quod his gaudeam? igitur dicet tibi, Existimasti iniquitatem, quod ero tui similis: arguam te, et ponam ante faciem tuam peccata tua.

73.3.23 Sed absit, vt quispiam hanc vocem audiat, sed pura eleemosyna, et claris lampadibus sponso obuiam veniamus, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in secula, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY