73.1.28 Vt enim non estiment illi soli promissionem datam esse, ait: In domo patris mei mansiones multe sunt. Si uero non dixissem uobis, uado parare locum uobis, hoc est quoniam et uos regio illa suscipiet que et Petrum.
73.1.28 ne crederent illi soli factam promissionem: In domo patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus dixissem uobis, quia uado parare uobis locum, hoc est, ille uos locus manet, qui et Petrum.
73.1.28 ne enim crederent illi soli factam promissionem, dicit, In domo patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum, Hoc est, ille vos locus manet, qui et Petrum.
73.1.28 Ne putarent enim ad illum solum promissionem pertinere, ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum; id est, quod vos ille locus excepturus sit qui et Petrum.