Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXXIII (Paris fol.128rb-129vb; Harley fol.164vb-166vb)
73.1.1 Dicit Symon Petrus: Domine, quo uadis? Respondit ei Ihesus: Quo ego uado, non potes me nunc sequi. Postea uero sequeris me.
73.1.2 Magnum amor et ipso igne uehementius et ad ipsum reducit celum, et nulla est prohibicio que eius promptum impetum detinere possit.
73.1.3 Ardentissimus denique Petrus audiens: Quo ego uado uos non potestis uenire. Quid ait? Domine, quo uadis? Hoc autem dixit: Non ita discere uolens ut sequi concupiscens.
73.1.4 Igitur manifeste quidem dicere quoniam uenio, non ausus interim. Ait autem: Quo uadis? Christus autem non ad uerba sed ad mentem respondit.
73.1.5 Quoniam enim hoc uolebat per ea que Christus dixit, manifestum est. Quid autem dixit? Quo ego uado non potes me nunc sequi. Vides quoniam hoc id est sequi desiderabat, et propterea interrogat?
73.1.6 Audiens autem quoniam sequeris postea, neque ita desiderium detinuit, et nimirum benignam spem accipiens. Sed ita properat ut dicat: Non possum te nunc sequi? Animam meam pro te ponam.
73.1.7 Quia enim excussit timorem proditionis, et propriorum apparuit ipse existens, cum propalatione per seipsum, de reliquo interrogat aliis silentibus.
73.1.8 Quid dicis, Petre? Dixit quoniam non potes et tu dicis quoniam possum? Quocirca sciens per experienciam ipsam quoniam nichil est tuus amor, non ea que desuper presente receptione.
73.1.9 Vnde manifestum est quoniam et casum illum eum procurans concessit. Nam uolebat quidem et per primum castigare.
73.1.10 Quia uero permanebat in uehemencia. Ipse quidem non immisit eum neque impulit ad negationem, dimisit autem desertum ut discat propriam imbecillitatem.
73.1.11 Dixit quoniam oportet tradi, dicit: Propicius esto tibi, nequaquam erit tibi hoc. Increpatus est, et non est castigatus. Sed et rursus uolente Christo lauare pedes ait, nequaquam facies hoc in eternum.
73.1.12 Audiens rursus quoniam non potes me sequi, dicit: Etsi omnes te negauerint, ego non negabo. Quia igitur decens erat eum in despectionem erigi, contradicere meditantem ei castigat de reliquo eum non insistere.
73.1.13 Hoc denique et Lucas enigmatice insinuans, eum dixisse ait: Et ego deprecatus sum de te ut non deficiat fides tua, hoc est ut non in finem pereas, omnino humilia sapere eum docens, et humanam redarguens naturam nichil ipsam secundum seipsam existentem.
73.1.14 Quia enim multus amor contradictorem eum fecit, sobrium facit de reliquo eum ut non et in hiis que post hec hoc paciatur, cum orbis terrarum dispensationem susceperit.
73.1.15 Sed ut reminiscens quorum passus est, cognoscat seipsum. Et uide uehemenciam casus. Non enim semel et bis hoc passus est, sed ita destitit ut in breui tempore tercio dicat uerbum negationis ut discat quoniam non ita amauit ut amatus est.
73.1.16 Sed tamen ei qui cecidit, ait: Amas me plus hiis? Ita non a frigiditate, sed ex eo quod denudatus est ab eo quod desuper est auxilio, factum est.
73.1.17 Igitur amorem quidem acceptat Petri, eam autem que ex eo nata est contradictionem circumcidit. Si amas, debes ei qui amatus est obedire. Dixit tibi et hiis qui tecum: Non potes. Quid altercaris?
73.1.18 Non nosti quid nunquam sit negatio Dei? Quia in hoc discere non uis quoniam non possibile est non fieri quod dico in negatione id scies, et nimirum multum tibi eo quod tunc, id est non sequi incredibilius esse uidebatur.
73.1.19 Nam hoc quidem neque sciueras, illius uero conscienciam ipse habebas in animo, sed tamen factum est quod neque estimatum est. Animam meam pro te ponam.
73.1.20 Qui enim audiuit a Christo quoniam maiorem hac amorem nemo habet, in siluit confestim et ad extremitates deuenire uolens.
73.1.21 Sed Christus ostendens quoniam eius solius est hec cum auctoritate enunciare, ait: Antequam gallus cantet, hoc est nunc.
73.1.22 Non enim erat multum spacium. Intempesta enim noctium disputabat, et prima et secunda erat custodia transiens. Non turbetur cor uestrum. Etenim decens erat eos audientes turbari.
73.1.23 Si enim uertex et ita igneus ante gallum ter negabit, et magnam quamdam expectationem et circumstanciam eos sustinere decens erat, sufficientem et adamantinas circumuertere animas.
73.1.24 Quia igitur hec reputantes decens erat eos desistere. Vide qualiter eos consolatur: Ne turbetur uestrum cor, dicens.
73.1.25 Hoc modo deitatis uirtutem ostendens quoniam que secundum animam habebant, hec nouit in medium ducere.
73.1.26 Credite in Deum et in me credite, hoc est omnia transire oportet uersuta. Ea enim que in me fides et eum qui genuit potentior est hiis que superueniunt, et nichil sinet preualere difficilium.
73.1.27 Deinde ait: In domo patris mei mansiones multe sunt. Sicut Petrum tristantem consolatur, dicens: Sequeris autem postea, et hiis ita hanc spem subostendit.
73.1.28 Vt enim non estiment illi soli promissionem datam esse, ait: In domo patris mei mansiones multe sunt. Si uero non dixissem uobis, uado parare locum uobis, hoc est quoniam et uos regio illa suscipiet que et Petrum.
73.1.29 Copia enim multa illic cenaculorum et non est dicere quoniam preparatione indiget. Quia enim dixit: Non potestis me nunc sequi, ut non estiment se in finem abscisos esse, hoc induxit: Vt ubi ego sum, et uos sitis illic.
73.1.30 Tantum pro hac re feci studium quoniam huius rei factus essem, nisi olim uobis preparata esset, ostendens quoniam uehementer eos oportet audere et confidere.
73.2.1 Deinde ut non uideatur illud refocillans eos dicere, sed credant quoniam hoc est, inducit: Et quo uado nostis, et uiam nostis.
73.2.2 Dabat enim eis demonstrationem quod non simpliciter hec dicta sunt. Hoc autem dixit quia sciebat eorum animam hoc de reliquo querentem discere.
73.2.3 Nam Petrus quidem non ut disceret, sed ut sequeretur dicebat quod dicebat.
73.2.4 Quia uero increpatus est ille, et quod interim impossibile uisum est, possibile enunciauit. Impossibile uero apparens in desiderium eum induxit, cognoscendi cum diligencia id. Propter ea ait: Et uiam nostis.
73.2.5 Sicut enim dicens negabis me nullo quid dicente, et que in corde scrutans dixit: Ne turbemini.
73.2.6 Ita et hic dicens quoniam nostis, desiderium ostendit quod in mente eorum erat, et ipse eis dat occasionem interrogandi.
73.2.7 Hoc autem, id est quo uadis? Petrus quidem ab affectione dicit. Thomas autem a trepidatione dicit: Domine, non nouimus quo uadis. Locum nescimus, ait, et eam que illuc fert uiam qualiter sciemus?
73.2.8 Et uide cum quanta submissione. Non enim dixit: Dic nobis locum, sed: Non nouimus quo uadis. Hoc enim olim omnes perturiebant.
73.2.9 Si enim et Iudei querebant audientes, et nimirum eripi ab eo nolentes, multo magis qui nunquam ab eo separari uolebant discere cupiebant.
73.2.10 Igitur formidabant quidem eum interrogare, sed tamen interrogant a multa dilectione et agonia. Quid igitur Christus? Ego sum uia, ueritas et uita. Nullus potest uenire ad patrem nisi per me.
73.2.11 Quid igitur non confestim interrogatus a Petro: Quo uadis, dixit: Ego ad patrem uado, uos autem non potestis uenire nunc, sed tantorum immisit sermonum circuitionem, interrogationes et responsiones componens?
73.2.12 Nam Iudeis quidem decenter hoc non dixit, hiis autem propter quid? Dixit quidem et hiis et Iudeis quoniam a Deo exiuit et ad Deum uadit.
73.2.13 Rursus autem id manifestius quam prius ait, sed Iudeis quidem decenter non dixit. Si enim dixisset quoniam ad patrem non potestis uenire, confestim utique tumorem rem estimassent, nunc autem occultans in agoniam eos immisit.
73.2.14 Discipulis autem cuius gracia ita dixit et Petro? Nouerat eius multum desiderium, et quoniam propterea suppositus esset utique molestans ut illuc eum ducat.
73.2.15 Dirigens igitur quod uolebat per immanifestationem et in occultando sermonem, rursus id reuelat. Dicens enim: Vbi sum ego; nullus potest uenire, induxit: In domo patris mei mansiones multe sunt. Ad patrem autem nullus potest uenire nisi per me.
73.2.16 Hoc autem non uolebat eis in principio dicere ut non in ampliorem tristiciam immitteret. Quia uero eos mittigauit, tunc dicit.
73.2.17 Ab increpatione enim Petri multitudinem tristicie abscidit. In timorem enim incidentes nequando eadem audiant, subtrahebantur magis. Ego sum uia, hoc est quoniam per me uenitis.
73.2.18 Hoc autem, id est ueritas et uita, quoniam hec omnino erunt. Nullum enim a me mendacium est, uita autem quoniam neque ipsa mors uos prohibere poterit uenire.
73.2.19 Si enim: Ego sum uia, non indigebitis manuductore. Si uero et ueritas, non mendacium sunt que dicuntur. Si uero et uita, et si moriamini, impetrabitis que dicta sunt.
73.2.20 Igitur quod quidem uie et intellexerunt, et confisi sunt. Reliqua uero ignorabant, non tamen presumebant dicere quod ignorabant, sed tamen multam a uia consolationem acceperunt.
73.2.21 Si enim ego sum dominus, ait, ducendi ad patrem omnino uenietis illuc. Neque enim est possibile alia uenire uia.
73.2.22 Dicens: Nullus potest uenire ad me, nisi pater traxerit eum. Rursus ait: Si ego exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum. Et quoniam: Nullus potest uenire ad patrem, nisi per me, ubique exequens seipsum ei qui genuit.
73.2.23 Qualiter autem dicens: Quo uado nostis et uiam nostis, induxit: Si me cognouissetis et patrem meum cognouissetis utique, et amodo cognoscetis et uidistis eum?
73.2.24 Non contradicens sibi dixit hoc: Nam nouerant quidem eum, sed non ita ut oportebat. Nam Deum quidem nouerat, patrem autem nondum. Postea enim Spiritus superueniens omnem in eis construxit cognitionem.
73.2.25 Quod autem dicit tale est, si nossetis meam substanciam et dignitatem, et eam que patris est nossetis, et amodo cognoscetis eum, et uidistis eum, hoc quidem future, illud uero presentis et preteriti, hoc est per me.
73.2.26 Visum autem dicit eam que secundum mentem est cognitionem. Nam eos quidem qui uidentur possumus et uidere et ignorare, eos autem qui non cognoscuntur, non possumus cognoscere et ignorare.
73.2.27 Propterea ait: Et uidistis eum, sicut ait visus est angelis. Et nimirum non ipsa substancia uisa est, sed tamen uisum esse ait ut illis uidere possibile.
73.2.28 Ostendens quoniam qui eum uidit, eum qui genuit nouit. Considerauerunt autem eum non nuda substancia, sed carnem circumindutum.
73.2.29 Nouit autem alibi uisum cognitionem dicere ut cum dicit: Beati mundo corde quoniam ipsi Deum uidebunt.
73.2.30 Mundos autem dicit non eos qui a fornicatione sunt eruti, sed et eos qui ab omni peccato ait. Omne enim peccatum, sordem imponit anime.
Morale lxxiii. De elemosina et quoniam melius non misereri si ex iniusticia, et quoniam oportet declinare a malo et ita facere bono, et quoniam indifferens non lotis manibus manducare.
73.3.1 Omnia igitur agamus ut expurgemus sordes. Expurgat autem primum lauachrum. Postea uero et alie uie multe et omnimode.
73.3.2 Misericors enim existens Deus postea dedit nobis uias uarias ereptionis, quarum prima omnium est que per elemosinam.
73.3.3 Elemosinis enim et fide expurgantur peccata. Elemosinam autem non eam que ex iniusticia est dico. Hoc enim non elemosina sed crudelitas et inhumanitas est.
73.3.4 Que enim utilitas est exuere alium et induere alium? A propiciatione enim hanc rem incipere oportet, hec est autem inhumanitas.
73.3.5 Etsi enim omnia que ab aliis sunt dederimus, nullum lucrum nobis est, et hoc ostendit nobis Zacheus, qui tunc dixit propicium effici Deum, dans eorum que abstulerat quadrupla.
73.3.6 Nos autem infinita rapientes et pauca dantes, estimamus propicium facere Deum, et nimirum magis irritamus.
73.3.7 Dic enim michi si demum asinum mortuum et putrefactum a biuio uel triuio trahens superexaltare ferres, an non utique uniuersi te deriderent ut temerarium et stolidum?
73.3.8 Quid igitur si redarguero quoniam sacrificium quod ex rapina est sordidius isto sit? Qua pociemur excusatione?
73.3.9 Nam Deo quidem thezaurum fieri ex rapina, nonne asino mortuo magis putret? Vis discere quanta peccati sanies est? Audi prophetam dicentem: Putruerunt et putrefacte sunt cicatrices mee.
73.3.10 Tu autem per uerba quidem Deum obsecras obliuisci eorum que facis malorum, ipsum uero per ea que facis rapiens, preparas reminisci continue imponens peccatum tuum super altare.
73.3.11 Nunc autem non hoc solum est peccatum, sed quod et isto difficilius quam sanctorum inquinas animas. Nam hoc quidem lapis est et sanctificatur, ille uero semper ferunt Christum et audes illuc mittere a tali immundicia?
73.3.12 Non ait: Non ipsas pecunias offero, sed alias. Derisio hec est et deliratio. Non nosti quoniam et si in multam copiam pecuniarum iniusticie inciderit stilla, omnia inquinantur?
73.3.13 Et quemadmodum in fontem mundum stercus quis immittens omnem eum immundum fecit, ita et in diuicias auaricia intrans, omnia spirare facit ab eo qui illinc est fetore.
73.3.14 Deinde manus quidem lauamus in ecclesiasm intrantes, cor autem non adhuc? Non enim manus uocem emittunt?
73.3.15 Anima profert uerba, ad illam Deus respicit. Nullo opus est corporis mundicia, illa anima coinquinata. Que enim utilitas si eas que extorsum quidem sunt manus expurgaueris, eas autem que introrsum sunt immundas habueris?
73.3.16 Quod enim uersutum est omnia euertit, hoc est quoniam parua formidantes magna contempnimus. Nam non locis quidem est manibus orare indifferens, non lota uero mente orare, hoc est quod omnium ultimum est malorum.
73.3.17 Propterea et Iudeis qui circa tales immundicias occupati fuerant quid ait: Laua a malicia cor tuum. Vsquequando erunt tibi cogitationes laborum tuorum?
73.3.18 Lauemus igitur, non gurgite sed aqua pura, elemosina et non auaricia. Primum eruaris a rapiendo, et tunc ostende elemosinam. Declimemus a malo et faciemus bonum.
73.3.19 Siste manus ab auaricia, et ita eas ad elemosinam induc. Si uero eisdem et pauperes exuamus, etsi non hiis que ex illis data sunt, induimus pauperes, neque ita effugiemus supplicium.
73.3.20 Materia enim propiciationis non est delicti materia. Nam melius est non misereri quam ita miserere, quia et Caym melior esset neque uniuersaliter offerens.
73.3.21 Si uero qui minora attulit Deum irritauit, qui aliena dat qualiter non irritabit? Ego tibi dixi, ait Deus: Non rapere, et tu ex eis me honoras?
73.3.22 Quid estimas quoniam letor hiis? Quocirca dicet ad te: Suspicatus es iniquitatem quoniam ero similis tibi. Redarguam te et representabo ante faciem tuam peccata tua.
73.3.23 Sed ne fiat ullum hanc audire uocem, sed elemosinam puram operatos et claras lampades habentes ita in thalamum intrare, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium nunc et semper et in secula seculorum, amen.