PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

73.3.17 Propterea et Iudeis qui circa tales immundicias occupati fuerant quid ait: Laua a malicia cor tuum. Vsquequando erunt tibi cogitationes laborum tuorum?
CLOSE
Griffolini

73.3.17 Ideo iudeis huiusmodi immunditiis uacantibus inquit. Ablue a malo cor tuum. quousque erunt tibi1530: sibi rationes laborum tuorum?
CLOSE
Griffolini-Montanus

73.3.17 Ideo Iudaeis huiusmodi immundiciis vacantibus inquit, Laua a malicia cor tuum, quousque erunt in te cogitationes laborum tuorum?
CLOSE
Montfaucon

73.3.17 Audi quid dictum sit Judaeis, de tali immunditia sollicitis: Lava a malitia cor tuum. Quousque erunt in te cogitationes laborum tuorum?