Homilia LXXIII (lxxii)
73.1.1 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo uadis?1470/1486: uadis. Respondit ei Iesus:1470/1486: Ihesus? Quo ego uado, non potes sequi modo. Sequeris autem postea.
73.1.2 Magnum quiddam dilectio est, dilectissimi, et igne ipso uehementius, et1486/1530: om. ipsum caelum petit, cuius uim nihil retardare potest.
73.1.3 Quare eius feruore accensus Petrus, audito Iesu: Quo ego uado, uos non potestis uenire, inquit: Domine, quo uadis?F: uadis: Hoc autem dicebat non discendi tantum, quam sequendi eum desiderio.
73.1.4 Non dum enim secuturum se dicere audebat, sed quo iret, rogauit. Christus autem non uerbis, sed animo respondit.
73.1.5 Quod enim id sensisset Petrus, ex responso Iesu plane constat. Ait enim: Quo ego uado, non potes sequi modo.
73.1.6 Et cum subderet: Sequeris postea,B: postea? neque sic desiderium cohibuit, quamuis bene sibi sperandum audiret. Sed cogitur respondere:B: respondere? Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam.
73.1.7 Cum proditionis metum abiecisset, suum in magistrum amorem1470/1486: amorem quem prae se ferens aliisB: alii tacentibus ipse audenter interrogat.
73.1.8 Quid dicis, Petre? Dicenti: Non potes, te posse dicis? Experientia cognosces nihil esse dilectionem tuam sine diuina gratia1470/1486/1530: gratia diuina.
73.1.9 Vnde constat casum hunc1470/1486/1530: hunc casum Iesum pro ipsius utilitate permisisse.
73.1.10 Nam cum assertioni suae feruore quodam non staret Petrus, non quidem impulit ad negandum, sed desertum reliquit, ut suam ipse intelligeret imbecillitatem.
73.1.11 Dixit se tradendum Iesus. Respondit Petrus: Absit a te. Reprehensus est, neque admonetur. Sed iterum lauari sibi pedes prohibebat: Non lauabis mihi pedes in aeternum.
73.1.12 Iterum nunc audiens: Non posse sequi, et negaturum magistrum suum, et posse, et non negaturum profitetur. Ex quo cum in amentiam prolaberetur, et Christo contradiceret, suae admonetur fragilitatis.
73.1.13 Hoc Lucas significat, cum inquit Christus: Et ego pro te rogaui, ne deficeret fides tua, hoc est, ne in fine pereas1470: perias, in omnibus humilitatem eum erudiens, et humanam arguens naturam, quod ex se nihil sit.
73.1.14 Cum enim immensa dilectione magistri dicto refragaretur, cohibet eum Iesus et admonet, ut postmodum emendetur, cum orbis terrarum dispensationem susciperet1470/1486/1530: reciperet,
73.1.15 et sui recordatus se agnosceret. Et considera casus magnitudinem. Neque enim semel tantum, atque iterum negauit, sed adeo stupuerat, ut breui ter negaret, ut intelligas, non tam dilexisse,1486: dilexisse? quam dilectum esse.
73.1.16 Veruntamen post tantum casum rogauit: DiligisB: Diliges me plus hisB: is? Neque enim frigiditate sed superni auxilii derelictu contigit.
73.1.17 Petri ergo dilectionem accipit, ex ea contradictionem prouenientem tollit. Nam si diligis, parere dilecto debes. Dicit tibi et condiscipulis tuis: Non potestis. Quid tu contendis?
73.1.18 Non intelligis quid sit dei negatio?B/1470/1486: negatio: Cum hoc pacto non uis meae acquiescere assertioni, negando cognosces, quamuis per quam impossibile hoc tibi uidebatur.
73.1.19 Hoc quidem nesciebas, sed ille in anima tua habitabat, sed tamen praeter expectationem accidit. Animam meam pro te ponam.
73.1.20 Cum enim audisset neminem maiorem habere caritatem, quam qui animam poneret, continuo summam affectauit.
73.1.21 At Christus re ipsa docuit sui solius esse muneris eam exhibere. Inquit enim: Non cantabit gallus, donec ter me1530: om. neges, hoc est, paulopost.
73.1.22 Neque enim longe aberat. Intempestam noctem significabat, et secunda iam uigilia agebatur. Non turbetur cor uestrum. Credibile nanque est eos haec audiendo perturbatos.
73.1.23 Si apostolorum princeps et tam feruidus ante galli cantum ter1530: ter me negabit, magnam quandam calamitatis expectationem animo concepisse, par erat, ut etiam adamantina corda moueri possent.
73.1.24 Cum ergo hac reputatione non immerito percellerenturB: precellerentur, considera quomodo eos consolatur: Non turbetur cor uestrum.
73.1.25 Hoc pacto primum diuinitatis suae potentiam indicat, quod animi motus palam faceret.
73.1.26 Credite1470/1486/1530: Creditis in deum, et in me credite, hoc est, quod omnia mala transibunt. Nam in me et in patrem fides omnibus uos persequentibus potentior est, et nihil uos superabit.
73.1.27 Inde inquit: In domo patris mei mansiones multae sunt. Quemadmodum Petri moerorem consolatur dicens: Sequeris autem postea, ita et hisB: iis spem suggerit,
73.1.28 ne crederent illi soli factam promissionem: In domo patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus dixissem uobis, quia uado parare uobis locum, hoc est, ille uos locus manet, qui et Petrum.
73.1.29 Magna illic mansionum copia, neque1470/1486/1530: nec dicendum est preparationeB: preparationis; 1470: preparationemB: preparationis; 1470: preparationem opus esse. Cum enim dixisset: Non potestis modo me sequi, ne arbitrarentur diuturniorem moram futuram, addidit: Vt ubi sum ego, et uos sitis.
73.1.30 Tantam1470/1486/1530: Tantum huic rei curam adhibeo, ut iam hoc fecissem, nisi iam uobis paratumB: paratum uobis esset, ostendens multum ipsis fidendum et credendum.
73.2.1 Inde ne fouendae eorum spei gratia dicere uideretur, sed ut crederent ita esse, addidit: Et quo ego uado scitis, et uiam scitis.
73.2.2 Demonstrabat1486: Demonstrabit; 1530: Demonstrat1486: Demonstrabit; 1530: Demonstrat enim eis non temere in hunc sermonem uenisse, sed quia eos hoc iam animo quaerere, ut discerent, intelligebat.
73.2.3 Petrus enim non discendi, sed sequendi gratia ita interrogarat.
73.2.4 Sed cum reprehensus esset, etiam quod primum impossibile uidebatur, possibile ostendit, et quodF: quod primum impossibile uidebatur, cupiditatem auxit, ut id certoB: idcirco cognosceret, ideo ait: Et uiam scitis.
73.2.5 Quemadmodum enim nemine quicquam locuto negaturum Petrum, et scrutatus corda, ne perturbarentur, admonuit,
73.2.6 ita hoc in loco dicendo: Viam scitis, eorum indicat cordis desiderium, et dat eis rogandi occasionem.
73.2.7 Petrus quidem amoris gratia, quo iret, interrogauit. Thomas autem metu inquit: Nescimus quo uadis, et quomodo possumus uiam scire?
73.2.8 Et considera quam reuerenter. Non dixit: Dic nobis locum, sed: Nescimus quo uadis. Hoc enim iam omnes scire gestiebant.
73.2.9 Nam si Iudaei id audientes suspensi erant, et quidem cum abire eum cuperent, multomagis qui eo saciari nunquam poterant, quo iret, intelligere uolebant.
73.2.10 Verebantur tamen interrogare, sed nimium uicit desiderium. Quid Christus?B: Christus. Ego sum uia, ueritas, et uita. Nemo uenit ad patrem nisi per me.
73.2.11 Quid ergo interrogatus a Petro: Quo iret, non continuo respondit se ad patrem ire, et eos tunc non posse?1470/1486/1530: posse. sed tot uerborum ambitu usus est?1470/1486/1530: est: et interrogationesF: interrogationem mouit et responsiones?
73.2.12 Iudaeis fortasse merito nonF: om. dixisset: Cur discipulis? Dixit quidem et his et illis a deo uenire, et ad deum ire.
73.2.13 Sed iterum manifestius quam prius. At Iudaeis quidem merito non dixit, quibus si dixisset: Vos non potestis uenire ad patrem, superbiae eum arguissent, nunc id subticens dubios reddit.
73.2.14 At discipulis et Petro cur dixit? Norat Petri animum, et quantum perturbaretur, quod discederet.
73.2.15 Assecutus igitur1470/1486/1530: ergo quod uolebat, obscuritate1530: et obscuritate sermonis iterum id reuelat. Cum enim dixisset: Vbi sum, nemo potest uenire, addidit:F: om. In domo patris mei mansiones multae sunt, sed ad patrem nemo potest uenire nisi per me.
73.2.16 Hoc autem noluit eis a principio dicere, ne in maiorem tristitiam adduceret. Dixit autem postquam consolatus est.
73.2.17 Ob Petri reprehensionem multum moeroris abstulit. Concepto enim metu, ne itidem ipsi reprehenderentur, magis cauebant. Ego sum uia, hoc est, quia per me uenitis1470/1486/1530: uenietis.
73.2.18 Veritas, quia sine dubio haec erunt. Neque in me mendacium est. Vita, quia neque ipsa mors prohibere poterit, ne ad me ueniatis.
73.2.19 Quod si ego sum uia, duce minime indigetis. Si ueritas, non loquor falsa. Si uita, etiam si moriemini, consequemini1470/1486/1530: consequimini, quae uobis pollicitus sum.
73.2.20 Quod de uia dicebat, et intelligebantB: intelligebat et confitebantur. Reliqua ignorabant, non tamen audebant sciscitari. Multum autem consolabantur, quod uiam eumF: om. esse audierant.
73.2.21 Si enim, inquit, in mea potestate est, ut uos ad patrem ducam, omnino uenietis. Neque enim alia ueniendi uia est.
73.2.22 Et cum dixisset: Nemo potest uenire ad me, nisi pater traxerit eum, iterum inquit: Si ego exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum, et nemo potest uenire ad patrem, nisi per me, semper se patri aequiparansF: aequiperans.
73.2.23 Quomodo ergo cum dixerit: Quo uado scitis, subdidit: Si cognouissetis me, et patrem meum utique cognouissetis?1470/1486/1530: cognouissetis. et admodum1470/1486/1530: amodo cognoscetisF: cognouissetis eum, et uidistis eum?1470: eum.
73.2.24 Non quod sibi contradicat. Cognoscebant enim eum, non tamen ut oportebat. Cognoscebant deum, sed non dum patrem, post spiritus ueniens, omnium in eos cognitionem infudit.
73.2.25 Ergo dicit: Si meam nossetis substantiam et dignitatem, nossetis etiam1470/1486/1530: et patris, et admodum1470/1486/1530: amodo cognoscetis eum, et uidistis eum. Alterum futuri1470/1486/1530: futurum, alterum praesentis, hoc est per me.
73.2.26 Visionem autem dicit mentis cognitionem. Quos enim uidemus, et uidere et ignorare possumus, quos cognoscimus, ignorare non possumus.
73.2.27 Propterea inquit: Et uidistis eum. Quemadmodum ait: Visus est ab angelis. Atqui ipsa substantia uideri nequit, sed uisam dixit, secundum eorum possibilitatem.
73.2.28 Ostendens quod qui ipsum uidit, patrem uidit. Vidit autem ipsum, non in nuda substantia, sed carne uestitum.
73.2.29 Alibi quoque uisionem cognitionem appellat, ut cum dicit: Beati mundi1530: mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt.
73.2.30 Mundi non tantum a fornicatione, sed ab omnibus peccatis. Omne nanque peccatum animam maculat.
73.3.1 Annitamur ergo, ut omnibus sordibus animam mundemus. Mundat autem primum lauacrum, inde aliae multae et uariae uiae,
73.3.2 quas benignissimus deus nobis largitus est, quarum prima est eleemosyna.
73.3.3 Eleemosynis enim et fide purgantur1470: purgantur et peccata. Eleemosynis, inquam, non ex iniuste quaesitis. Haec enim non eleemosyna, sed crudelitas est et inhumanitas.
73.3.4 Quae enim utilitas si alium spolies, ut alium induas? A misericordia incipiendum est, non ab immanitate.
73.3.5 Nam si aliena damus, nullum nobis emolumentum. Hoc Zacchaeus ostendit, qui ut deum placaret, inquit: Si quid defraudaui, reddo quadruplum.
73.3.6 Nos autem multa rapiendo, pauca dando putamus deum placare, cum magis irritemus.
73.3.7 Dic, quaeso, si asinum mortuum et foetidum e triuiis in sacrificium offerres1470: offers, nonne omnes1470/1486/1530: om. te1470/1486/1530: te lapidarent ut impium et scelestum persequerentur?
73.3.8 Quid ergo si reprehendam oblationem ex rapina, quae etiam execrabilior est? Quam ueniam merebimur1470/1486/1530: merebitur?
73.3.9 Esto aliqua pecunia ex rapina condatur, nonne mortuo asino grauius olet?B: olet. Vis intelligere quantus sit peccati foetor? Audi prophetam: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae.
73.3.10 Tu autem uerbis deumB: deum uerbis latere censes, quae committis. Ipse autem rapinas tuas et fraudes perpetuo reminiscitur. Imponitur peccatum tuum super altare.
73.3.11 Nec hoc solum reprehensione dignum, sed illud etiam grauius, quod sanctorum animas coinquinas. Siquidem hoc lapis est, et sanctificatur, illae semper ipsum Christum ferunt, et audes illuc tanto scelere comparata offerre?
73.3.12 Minime, inquis. Neque enim eas offero pecunias sed alia. Ridiculum hoc. Nescis quod licet in multa pecunia uel gucta iniquitatis inciderit1470: incidit, tota coinquinatur?F/1470/1486: coinquinatur:
73.3.13 et quemadmodum si quis in limpidum fontem stercus iniiciat, totum immundum reddit, ita si diuitias auaritia attigerit, omnes foetore suo corrumpit.
73.3.14 Praeterea ingressuri templum manus lauamus, non autem corda. Nunquid enim manus loquuntur?F: loquuntur:
73.3.15 Anima profert uerba. In animam deus inspicit. Nihil opus est munditiaF: inmundicia corporis, anima coinquinata. Quae utilitas si manus exteriores lauas, et interiores sordescunt?
73.3.16 Hoc graue est, hoc omnia perdit, quod parua reueriti, magna contemnimus. Illotis enim manibus precari nihil refert, illota conscientia hoc maximum malorum.
73.3.17 Ideo Iudaeis huiusmodi immunditiis uacantibus inquit: Ablue a malo cor tuum, quousque erunt tibi1530: sibi rationes laborum tuorum?B/F: tuorum.
73.3.18 Lauemus et nos non coeno, sed aqua mundissima, eleemosyna, non auaritia. Primum a rapina te uendica, et tunc profer eleemosynam. Declinemus a malo, et faciamus bonum.
73.3.19 Contine manus a cupiditate, et sic eleemosynae assuefacias. Quod si pauperes spoliamus, etiam si non iisdem alios induimus, non tamen effugimus, quin supplicio1470/1486/1530: supplicii simus obnoxii.
73.3.20 Materia nanque placationis, materia peccati efficitur. Satius enim est non misereri, quam ita misereri. Nam etiam Cain melius fuisset,
73.3.21 si nihil omnino obtulisset, quam deteriora offerendo deum prouocare. Qui uero aliena offert, quo pacto deum non prouocat? Ego tibi dixi, inquit, noli rapere, et tu ex rapina me honoras?1470/1486/1530: honoras.
73.3.22 Quid putas? An quod iis1530: his gaudeat?1486: gaudeat. Igitur dicet tibi: Putasti quod essem similis tibi?1470/1486/1530: tibi. Arguam te et ponam ante faciem tuam peccata tua.
73.3.23 Sed absit, ut quispiam hanc uocem audiat, sed pura eleemosyna et claris lampadibus sponso obuiam ueniamus. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in saecula.1470/1486/1530: secula. Amen.