PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

73.2.24 Non contradicens sibi dixit hoc: Nam nouerant quidem eum, sed non ita ut oportebat. Nam Deum quidem nouerat, patrem autem nondum. Postea enim Spiritus superueniens omnem in eis construxit cognitionem.
CLOSE
Griffolini

73.2.24 Non quod sibi contradicat. Cognoscebant enim eum, non tamen ut oportebat. Cognoscebant deum, sed non dum patrem, post spiritus ueniens, omnium in eos cognitionem infudit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

73.2.24 Non quod sibi contradicat, cognoscebant enim eum, non tamen vt oportebat: cognoscebant deum, sed nondum patrem, post spiritus veniens, omnium in eos cognitionem infudit,
CLOSE
Montfaucon

73.2.24 Non sibi contradicit: noverant enim illum, non tamen ut oportebat. Deum enim noverant, Patrem vero nondum: nam Spiritus postea veniens totam illis cognitionem intulit.