Commentarius
[Homilia LXXIII]
73.1.1 Dicit Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit ei Jesus: Quo ego vado, non potes sequi me modo, sequeris autem postea.
73.1.2 Magnum quidpiam dilectio, et igne vehementius, quod ad ipsum caelum sustollit. Nullus potest obex impetum ejus cohibere.
73.1.3 Ferventissimus igitur Petrus, cum audisset dicentem, Quo ego vado, vos non potestis venire, quid dicit? Domine, quo vadis? Hoc autem dicebat, non tam discendi, quam sequendi illum desiderio.
73.1.4 Non ausus certe est dicere, venio; sed ait, Quo vadis? Christus non verbis, sed animo ejus respondet.
73.1.5 Ut ex ipsis ejus verbis palam est.1862: est? Quid enim ait? Quo ego vado non potes modo me sequi. Viden’ illum sequi optavisse, ideoque interrogasse?
73.1.6 Ut audivit autem, Sequeris postea; neque sic desiderium cohibuit, etsi sperandum audiret; sed eo venit ut diceret: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
73.1.7 Quia enim proditionis metum deposuerat, et inter probos censebatur, cum fiducia demum, aliis silentibus, sciscitatur.
73.1.8 Quid ais, Petre? Dicit ille, non potes; et tu dicis, possum? Experimento itaque disces1862: dices dilectionem tuam sine superna gratia nihil esse.
73.1.9 Unde palam est eum lapsum illum ad utilitatem Petri permisisse. Volebat quidem Christus his prolatis verbis ipsum instituere.
73.1.10 Quia vero ille in vehementia sua perseverabat; non injecit quidem neque impulit ad negationem; sed deseruit, ut suam edisceret infirmitatem.
73.1.11 Dixit Jesus se tradendum fore; respondit ille: Propitius esto tibi, non erit tibi hoc. Correptus, non emendatus est; sed cum vellet ipsi Jesus pedes lavare dixit, Non lavabis mihi pedes in aeternum.
73.1.12 Audiens rursum, Non potes me sequi modo; dicit, Etsi omnes te negaverint, ego non negabo. Quia igitur videre erat illum in arrogantiam prolabi, contradicere meditantem, monet demum ne repugnet.
73.1.13 Id porro subindicans Lucas, dixisse illum ait: Et ego pro te rogavi, ut non deficeret fides tua; id est, ne prorsus et usque in finem pereas, in omnibus humilitatem docens, et arguens humanam naturam per se nihil esse.
73.1.14 Quia enim dilectionis vis id efficiebat ut ad contradicendum paratus esset, illum ad resipiscendum monet, ne postea in idipsum incideret, cum orbis totius administrationem susciperet;
73.1.15 sed ut memor eorum quae sibi acciderant, seipsum cognosceret. Et vide quantus sit lapsus; non enim semel aut bis, sed eousque processit, ut breviter negaret; ut disceret se non ita dilexisse, ut dilectus fuerat.
73.1.16 Attamen ei qui ita lapsus fuerat, rursum dicit, Diligis me plus his? Itaque non quod frigidus esset; sed quod superna nudatus esset ope cecidit.
73.1.17 Dilectionem ergo Petri amplectitur, contradictionem vero inde partam succidit. Si diligis, debes dilecto obtemperare. Dixit ille et tibi et sociis, Non potes: quid contendis?
73.1.18 Non intelligis quid sit Dei negatio? Quia vero hac in re non vis discere, non posse quod ego dico non fieri; in negatione tua id disces1862: dices; etsi hoc tibi incredibile visum sit.
73.1.19 Hoc quidem nesciebas; hujus vero cognitionem in animo habebas; sed tamen contra quam exspectabas accidit. Animam meam pro te ponam.
73.1.20 Quia enim audierat majorem hac caritatem neminem habere; insiluit statim insatiabilis cum esset, et suprema attingere vellet.
73.1.21 At Christus ut ostendat ad se tantum pertinere haec cum auctoritate loqui, dicit: Antequam gallus cantet; hoc est, nunc.
73.1.22 Neque enim longe aberat: intempesta quippe nocte loquebatur, et jam prima et secunda vigilia praeterierat. Non turbetur cor vestrum. Hoc dicit, quia verisimile erat ipsos ista audientes turbatos fuisse.
73.1.23 Si enim coryphaeus ita fervens audivit negaturum se esse antequam gallus ter cantaret; credibile erat ipsos magnam calamitatem passuros esse, quae posset vel adamantinos animos evertere.
73.1.24 Quia igitur par erat illos haec cogitantes terreri, vide quomodo ipsos consoletur, Non turbetur cor vestrum.
73.1.25 Hoc primo divinitatis suae virtutem demonstrans1862: demonstrano, quod ea quae illi in mente habebant, ipse sciret et palam faceret.
73.1.26 Creditis in Deum, et in me credite; id est, omnes aerumnae pertransibunt. Nam fides in me et in Patrem fortior est aerumnis omnibus, nec sinet vos malis obrui.
73.1.27 Deinde subdit: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Ut moerentem Petrum consolatur dicens, Sequeris autem postea; sic eamdem illis spem suggerit.
73.1.28 Ne putarent enim ad illum solum promissionem pertinere, ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum; id est, quod vos ille locus excepturus sit qui et Petrum.
73.1.29 Nam magna ibi est mansionum copia; nec potest dici ille apparatu opus habere. Quia enim dixit, Non potestis me sequi modo; ne putarent exclusos se esse, addit: Ut ubi ego sum, et vos sitis.
73.1.30 Tantam hujusce rei curam habeo, ut id jam fecissem, nisi jam olim vobis praeparatum esset: ostendens multum ipsis esse fidendum.
73.2.1 Deinde ne videretur id dicere adulandi causa; sed crederent rem ita se habere, subdit: Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
73.2.2 Viden’ quomodo ostendat eis haec non frustra dicta fuisse. Illud vero dicit, quod sciret illos hanc cupere notitiam.
73.2.3 Nam Petrus non discendi causa, sed ut sequeretur eum superiora loquutus est.
73.2.4 Quia vero increpatus ille fuerat, et interim Christus quod impossibile videbatur, possibile esse monstravit; et cum impossibile videretur, cupiditatem injecit quid illud esset cognoscendi; ideo ait illis: et viam scitis.
73.2.5 Sicut enim ubi dixit, me negabis, cum nemo quidquam praefatus esset, ut quae in cordibus erant scrutaretur, addidit, Ne turbemini;
73.2.6 ita et hoc loco, ubi dixit, scitis, cupiditatem animi eorum declaravit, et ipse dat illis interrogandi occasionem.
73.2.7 Illud vero, Quo vadis? Petrus ex vi amoris, Thomas vero prae timore dicit: Domine, nescimus quo vadis. Locum nescimus, inquit, et quomodo possumus viam scire?
73.2.8 Vide quam reverenter. Non enim dixit, Dic nobis locum; sed, nescimus quo vadis. Hoc enim jam olim omnes discere cupiebant.
73.2.9 Nam si Judaei id audientes animi pendebant, tametsi cupiebant illum abscedere; multo magis ii qui nunquam volebant ab illo separari, id discere cupiebant.
73.2.10 Reverebantur autem illum; interrogant1862: illum interrogare; interrogant tamen et amore et anxietate ducti. Quid ergo Christus? Ego sum via, veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
73.2.11 Cur ergo interrogatus a Petro quo iret, non statim respondit, Ego ad Patrem vado, vos vero non potestis nunc venire; sed tantum verborum circuitum intulit, tot interrogationes et responsiones?
73.2.12 Judaeis namque merito non hoc dixit; his vero quare? Dixit1862: Dixerat quidem et his et Judaeis, se ex Deo exivisse, et ad Deum ire.
73.2.13 Et nunc id clarius dicit, quam prius. At Judaeis non ita clare dixit. Nam si dixisset, Non potestis ad Patrem venire1862: venire nisi per me, id ex fastu dici putavissent. Cum celat vero, dubios reddit.
73.2.14 At, inquies, cur discipulis et Petro ita dixit? Fervidum noverat Petri animum, et ad instandum inquirendumque pronum. Ut ergo illum avertat, obscure loquitur.
73.2.15 Postquam autem id quod volebat per sermonis obscuritatem effecit, iterum id revelat: cum dixisset enim: Ubi sum nemo potest venire; addit, In domo Patris mei mansiones multae sunt: et rursus, Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
73.2.16 Hoc itaque nolebat illis initio dicere, ne in moerorem majorem induceret. Postquam autem illos consolatus est, hoc dicit.
73.2.17 Etenim ab increpatione Petri, multum moeroris abstulit: metuentesque ne ea ipsa audirent, hinc magis reprimebantur. Ego sum via; haec est explicatio illius dicti, Nemo venit, nisi per me.
73.2.18 Illud vero, et veritas et vita; significat haec prorsus futura esse. Si veritas, nihil a me falsum exibit; si etiam vita, ne mors quidem vos impedire poterit, quin ingrediamini.
73.2.19 Alioquin vero,1862: vero, si Ego sum via; duce non egebitis; si veritas sum, non loquor falsa; si vita, etiamsi moriamini, promissa consequemini.
73.2.20 Quod de via dicebat intellexerunt et confessi sunt. Reliqua vero ignorabant: non tamen de illis audebant sciscitari: attamen multum ex via consolationis acceperunt.
73.2.21 Si ergo in mea potestate est, inquit, ad Patrem adducere, istuc omnino venietis. Neque enim alia venire potestis via.
73.2.22 Cum autem dixisset antea, Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum; ac rursum, Si ego exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum; et nunc iterum, Nemo venit ad Patrem, nisi per me, se Patri aequalem ostendit.
73.2.23 Quomodo autem cum dixerit, Quo vadam scitis, et viam scitis; subdit, Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum?
73.2.24 Non sibi contradicit: noverant enim illum, non tamen ut oportebat. Deum enim noverant, Patrem vero nondum: nam Spiritus postea veniens totam illis cognitionem intulit.
73.2.25 Hoc autem vult dicere: Si meam nossetis substantiam et dignitatem, Patris quoque nossetis, et modo cognoscetis eum, et vidistis eum: alterum futuri, alterum praesentis; hoc est per me.
73.2.26 Visionem vero dicit, mentis cognitionem, eos enim qui videntur, possumus videre et ignorare; eos vero qui cognoscuntur, non possumus cognoscere et ignorare.
73.2.27 Ideo ait, Et vidistis eum, ut visus est, inquit, et Angelis. Atqui non ipsa substantia visa est; sed tamen visam esse dicit, ut videlicet videre poterant.
73.2.28 Sic vero loquutus est, ut discas eum qui ipsum novit, genitorem quoque ejus nosse. Videbant porro illum non nuda substantia, sed carne indutum.
73.2.29 Alibi quoque visionem cognitionem appellat; ut cum dicit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
73.2.30 Mundos autem dicit, non tantum a fornicatione, sed a peccatis omnibus: nam omne peccatum maculam indit animae.
73.3.1 Nihil itaque non agamus, ut sordes abstergamus. Abstergit autem primo lavacrum; deinde aliae multae et variae viae.
73.3.2 Nam clemens cum sit Deus, alias nobis variasque vias, quibus purgemur, aperuit, quarum prima est eleemosyna.
73.3.3 Eleemosynis enim et fide purgantur peccata, inquit. Eleemosynis, inquam, non ex inique partis: illud enim non eleemosyna, sed inhumanitas et crudelitas est.
73.3.4 Quae enim utilitas alterum spoliare, alterum induere? A misericordia incipiendum est: alioquin immanitas esset.
73.3.5 Etsi enim omnia aliena demus, nihil hinc lucri nobis, ut ostendit Zacchaeus, qui se Deum placare dicit dando quadruplum eorum quae rapuerat.
73.3.6 Nos vero qui innumera rapimus et pauca damus, placare Deum putamus, ignorantes nos illum magis irritare.
73.3.7 Dic, quaeso, mihi, si asinum mortuum et foetidum e triviis ad aram tractum offerres in sacrificium; nonne te omnes lapidarent ut impium et exsecrandum?
73.3.8 Quid vero si probem, sacrificium ex rapina magis exsecrandum esse, quam defensionem habebimus?
73.3.9 Ponamus enim cimelium ex rapina partum, annon magis foetet, quam asinus mortuus? Vis discere quantus sit peccati foetor? audi prophetam dicentem: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae.
73.3.10 Tu vero Deum verbis precaris, ut scelerum tuorum obliviscatur; dum per rapinas et fraudes tuas illud agis, ut eorum semper recordetur, dum peccatum tuum arae imponitur.
73.3.11 Jam vero non hoc solum peccatum est; sed quod est gravius, sanctorum animas inquinas. Hoc enim lapis est, et sanctificatur: illae autem semper Christum ferunt: et audes tam immunda offerre?
73.3.12 Minime, inquies, non eas pecunias offero, sed alias. Ridicula haec et nugacia sunt. Nescis quod si in multam pecuniam vel stilla injustitiae inciderit, tota inquinatur?
73.3.13 Ut enim si quis in purum fontem, fimum injiciat, totam aquam reddit immundam; ita si in divitias rapina ingrediatur, omnia foetore implet.
73.3.14 Quid ergo? manus lavamus cum in Ecclesiam ingredimur, cor vero non item? Num manus vocem emittunt?
73.3.15 Anima verba profert. In illam Deus respicit: illa foedata, nihil prodest corporis puritas. Quae utilitas si manus exteriores abstergas, interiores vero impuras relinquas?
73.3.16 Illud grave est, illud omnia subvertit, quod parva cum metu curantes, magna contemnamus. Illotis certe manibus orare indifferens est; illota vero conscientia, illud est omnium malorum deterrimum.
73.3.17 Audi quid dictum sit Judaeis, de tali immunditia sollicitis: Lava a malitia cor tuum. Quousque erunt in te cogitationes laborum tuorum?
73.3.18 Lavemus et nos, non luto, sed aqua pura, eleemosyna, non avaritia. Prius a rapina abstine, et tunc elemosynam largire. Declinemus a malo et faciamus bonum.
73.3.19 Manus coerce a rapina, et sic eas ad eleemosynam porrige. Si vero iisdem manibus alios spoliemus, etiamsi non ex ablatis alios induamus, neque sic supplicium effugiemus.
73.3.20 Sic enim propitiationis materia, sceleris quoque materia est. Melius certe est non misereri, quam sic misereri. Siquidem Caino melius fuisset nihil prorsus offerre.
73.3.21 Si vero qui minora obtulit, Deum irritavit; qui aliena dat, quomodo non provocabit? Ego tibi dixi, inquit, Ne rapias, et tu me ex raptis honoras?
73.3.22 Quid existimas? An me his delectari? dicet igitur tibi, Existimasti inique, quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam peccata tua.
73.3.23 Sed absit ut quis talem audiat vocem; verum utinam post puras erogatas eleemosynas, cum splendidis lampadibus, in thalamum ingrediamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.