73.3.19 Siste manus ab auaricia, et ita eas ad elemosinam induc. Si uero eisdem et pauperes exuamus, etsi non hiis que ex illis data sunt, induimus pauperes, neque ita effugiemus supplicium.
73.3.19 Contine manus a cupiditate, et sic eleemosynae assuefacias. Quod si pauperes spoliamus, etiam si non iisdem alios induimus, non tamen effugimus, quin supplicio1470/1486/1530: supplicii simus obnoxii.
73.3.19 Contine manus a cupiditate, et sic ad eleemosynam extende. Quod si pauperes spoliamus, etiam si non iisdem alios induimus, non tamen effugimus, quin suppliciis simus obnoxii.
73.3.19 Manus coerce a rapina, et sic eas ad eleemosynam porrige. Si vero iisdem manibus alios spoliemus, etiamsi non ex ablatis alios induamus, neque sic supplicium effugiemus.