73.3.15 Anima profert uerba, ad illam Deus respicit. Nullo opus est corporis mundicia, illa anima coinquinata. Que enim utilitas si eas que extorsum quidem sunt manus expurgaueris, eas autem que introrsum sunt immundas habueris?
73.3.15 Anima profert uerba. In animam deus inspicit. Nihil opus est munditiaF: inmundicia corporis, anima coinquinata. Quae utilitas si manus exteriores lauas, et interiores sordescunt?
73.3.15 Anima profert verba, in animam deus inspicit. Nihil opus est mundicia corporis anima coinquinata. Quae vtilitas si manus exteriores lauas, et interiores sordescunt?
73.3.15 Anima verba profert. In illam Deus respicit: illa foedata, nihil prodest corporis puritas. Quae utilitas si manus exteriores abstergas, interiores vero impuras relinquas?